Kammerer Ernő–Döry Ferencz: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. XI. (Budapest, 1915.)

litteras suas et litteralia instrumenta super facto dictarum por­cionum possessionariarum confectas et emanata propter eorundem simplicitatem eotunc debito tempore producere et exhibere negle­xissent, in presentibus octavis festi beati Jacobi apostoli quan­dam sentenciam pro sui parte reportassent, vigore cujus dictas porciones eorum possessionarias sibipsis statui facere niterentur procurare, in prejudicium eorumdem exponencium atque damp­num. Cum tamen, si prefati exponentes eotunc hujusmodi litteras suas et litteralia instrumenta producere valuissent, sperassent se adversus prefatos Jacobum et Nicolaum causa in eadem de facili defendere potuisse, sperarentque eciam de presenti, quare suppli­catum extitit majestati nostre in personis prefatorum exponen­cium, ut ipsis superinde gracioso de remedio providere dignare­mur. Nos igitur, qui subditorum nostrorum casus nocivos de benignitate nostra regia tollere solemus, nolentes eosdem expo­nentes in eorum juribus sic de facili quoquomodo dampnificare, eisdem id graciose duximus annuendum et concedendum, ymmo annuimus et concedimus presencium per vigorem, ut ipsi causa in premissa, non obstante prescripta lata sentencia singulisque pro­cessibus exinde secutis, universa litteralia instrumenta, si que super facto prescriptarum porcionum possessionariarum pro sui parte habent confectas et emanata, in octavis festő beati Michae­lis archangeli nunc proxime venturas coram dicta personali nostra praesencia denuo et ex novo producere et exhibere valeant atque possint ex presenti nostra concessione et [annujencia speciali, ubi et prefati Jacobus et Nicolaus modo simili omnia sua jura, scili­cet pretactam sentenciam exhibituri comparere tenebuntur. Ideo fideli[tati vestre] firmiter mandamus, quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio iidedignuru, quo presente Emericus vei Nicolaus de Eger aut Georgius sin Simon de Mand aliis absen[tibus homo noster prefatjos Jacob[um et] Nicolaum Paly pre­tacta jura ipsorum ac sentenciam, facto in premisso latam-singu­losque processus exinde secutos ex [prefato]s exponentes similiter pretactas eorum litteras et litteralia instru­menta, que in facto premisso pro se habent confectas et emanata, de novo et ex novo producere ad predictas octavas festi beati Michaelis archangeli nunc venturas nostram personalem in pre­senciam evocet, nóvum judicium novamque discussionem cause ZICHY-CSALÁD OKMÁNYTÁRA. XI. K. 8

Next

/
Oldalképek
Tartalom