Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. X. (Budapest, 1907.)

90. 1460. Kalocsa, aug, 10. Várdai István kalocsai érsek levele Várdai Miklóshoz, melyben magán ügyeit intézvén, vele egyúttal híreket, is közöl. Magnifice fráter noster carissime! Omnia intimata sed et scripta vestra sano collegimus intellectis, itnde dicinius frater­nitati vestre, quod de lorica vobis pro presenti providere minimé valemus, quia non habemus, sed equúm, quem a nobis petivistis, bonum et optimum ac ingressu habilem vobis transmisimus. De vinis autem vobis taliter respondemus, quod nuncius vestre fraternitatis adventum nostrum non expectavit, provisor autem curie nostre de hac re indoctus erat. Sciatis certitudmaliter, quod currus vestros ad propria vacuos non misissemus, nisi de ipsis vinis fraternitati vestre provisionem fecissemus. De pecuniis autem magnifici Johannis de Palocz sic fraternitati vestre dici­mus, quod adinstans undecimum eidem satisfacere intendimus, dante domino; cui ista notificare potestis. Ceterum vobis signi­ficare non obmittimus, quod egregius Nicolaus Haghmas de Berekzow ad nos venerat, et retulit ad festum beati Georgii martiris proxime venturum sororem nostram, filiam scilicet vestram domuiii ducere, et celebracionem nupciarum sollenniter consummare iiitendit. Ob hec petimus vestram fraternitatem attentissime, quatenus de vestibus albis eidem disponere velitis, de aliis autem necessariis nos disponere volumus. Sed tamen, si fraternitati vestre bonum videretur, antequam sororem nostram ipsi Nicolao Haghmas traderemus, prius egregio Andree de Bathor maiorem sororem nostram restituamus, et eodem die et termino, quibus nupcie ipsius Andree de Bathor celebrabuntur, et prefati Nicolai Haghmas celebrentur. In quarum quidem nupciarum celebracione, auxiliante divina, et nos personaliter erga vos constitui speramus. Ornamenta autem sacerdotalia nondum preparata sunt, sed postquam proficientur, per nostrum hominem ad propria fraternitatis vestre trasmittere non obmit­temus. Denique fraternitas vestra ad instans undecimum duode­cim peclites destinare velit usque ad nos, per quos eidem fráter-

Next

/
Oldalképek
Tartalom