Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. X. (Budapest, 1907.)
constitutis, acl possessionem ipsius domini Stephani archiepiscopi Darwaz vocatam in eodem comitatu de Bodrog habitam, ubi certos cumulos fenorum in eadem possessione Darvaz igne comburri fecissent, in quibus prefato domino Stephano archiepiscopo et ecclesie sue predicte centum fiorenorum auri dampna intulissent, potencia mediante, in suum preiudicium et dampnum. Supplicavit itaque prefatus dominus Stephanus archiepiscopus nostre maiestati, ut sibi circa premissa de remedio providere dignaremur opportuno. Et quia nos huiusmodi possessionum invasiones, fenorumque combussiones per quempiam regnicolarum nostrorum comitti, commissasque simpliciter et impune pertransire nolumus, íidelitati igitur vestre iirmiter precipiendo mandamus, quatenus agnita presencium noticia, universis vicinis et commetaneis dicte possessionis Darwaz, ceterisque nobilibus conprovincialibus ipsius comitatus de Bodrog ad unum certum et brevem terminum sedis vestre iudiciarie, per vos ipsis partibus prefigendum, per modum proclamate congregacionis generális ad faciem clicte possessionis Darwaz vestri in presenciam convocatis, (et) ab eisdem ad fidem eorum Deo debitam, fidelitátemque nobis et sacro nostro regio dyademati observandam, tacto dominice crucis signo, per eos coram vobis., ac Jakobo Marhathy de Zantho, vei Nicolao Pocz de Zeche, aut Paulo Swlyok de Lekclie, sin Emerico seu Bartholomeo sive Graspar de Zenthmiklos aliis absentibus liomine nostro et testimonio capituli ecclesie de Kw, quod per ipsum capitulum illac transmitti iubemus, partibus eciam predictis vei earum legitimis procuratoribus ante octo dies diei seu termini execucionis huiusmodi inquisicionis et attestacionis veritatis premissorum partes inter predictas iiende per unum ex vobis, puta iudicem nobilium, in aliqua possessione seu porcione possessionaria, parcium earundem illac legitime vocatis et accersitis et presentibus prestando, de et super omnibus premissis sciatis, inquiratis et experiamini meram et omnimodam certitudinis veritatem. Qua rescita et experta, de premisis dampnis centum florenorum auri per prefatos Ladislaum et Petrum Thythews, Balthasar, Danielem, Petrum Erdeg et Ladislaum Saska eidem domino Stephano archiepiscopo modo premisso illatis, ex parte eorundem Ladislai Thythews et aliorum predictorum ipsi domino archiepiscopo plenam et omnimodam impendere et exhibere debeatis satisfactio-