Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. X. (Budapest, 1907.)
dam porcionum possessionariarum prelibatis Johanni et Paulo ac Georgio de antedicta Swran yigoribus aliarum litterarum fassionalium exinde confectarum perpetuo dederint et contulerint, tamen prememoratus Egidius de Charnawada predicta, prelibatam pos* sessionem Balase et terciam partém possessionis Papy in comitatu de Beregh existentis, simulcum universis earumdem utilitatibus et pertinenciis quibuslibet, juxta primariam fassionem de et igitur novo antefatis Johanni, Paulo et Georgio jure perpetuo et irrevocabiliter sua et nominibus quibus supra dedit et contulit nostri in presencia, assumpmendo insuper prefatus Egidius sua et aliorum quorumlibet nominibus paria litterarum metalium antefate possessionis Balase memoratis Johanni, Paulo et Georgio in festő beati Michaelis archangeli proxime venturo coram nobis dare et assignare, et insuper silvam Kyserdew vocatam inter possessiones Papy et Charnawada habitam communi usu reliquissent, reliqueruntque nostro in conspectu ita videlicet, ut ad ipsam silvam tam porcos pari voluntate assumpmere proventusque ipsius communiter dividere debeant. Terras autem arabiles ad Papy pertinentes item Egidius remittere ac in premissis possessionibus sub eorum veris et antiquis metis pacifice mittere debeat et teneatur. Quod si facere nolet, extunc in facto succubitus duelli facti potenciális convincatur eo facto. Econverso vero, si prelibati Johannes, Paulus et Georgius in premissis persistere nollent aut 11011 curarent, extunc modo simili in eodem gravamine succubitus duelli facti potenciális contra prelibatum Egidium convincantur et convinci debeant ipso facto. Ad que premissa partes predicte personali eorum astancia, prefatus vero Egidius sub oneribus preassumptis sponte et libere obligarunt coram nobis. In cuius rei memóriám stabilitatemque perpetuam presentes litteras nostras pendentis et anthentici sigilli nostri munimine roboratas antefatis Johanni, Paulo et Georgio duxerimus concedendas. Dátum die dominica proxima post festum Assumpcionis beate Marié virginis, anno domini millesimo quadringentesimo sexagesimo octavo. Hártyán, vörös és kék selyem kóczról függő pecsét maradványaival, 212-et B. 107.