Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. X. (Budapest, 1907.)
Hozzácsatolt papírdarabon: Preterea rogamus, ut ladulas illas sigillo nostro signatas, in quibus liabentur reposita iura possessionum nostrarum, aperiatis, et sigilla deponatis, atque quascumque litteras et privilegia super possessione Gardon et domo nostra Budensi in eis reperietis, eas nobis dirigatis, et insuper significetis nobis, ' quas litteras miseratis per Ladislaum Kerchy, quia de eis non recordamur, que sint, aut quid concernant. Kívül: Glenerose domine Katherine, relicte condam Nicolai de "Warada. gloti nostre carissime. Steplianus cardinalis archiepiscopus Colocensis, supremus cancellarius regie maiestatis. Papiron, zárlatán fedett gyűrűpecséttel, melynek vésete ki nem vehető. 3. 1345. Közli: Magyar Zs. 1468. Hradistye alatt, júl. 20. Mátyás "király Szentlörinczteleke pusztát Töttös Lászlónak és hozzátartozóinak adományozza. Nos Mathias Dei gracia rex Hungarie, Dalmacie, Croacie etc. memorie commendamus tenore presencium significantes quibus expedit universis, quod nos ad nonnullorum fidelium nostrorum supplicacionis instanciam per eos pro parte fidelis nostri egregii Ladislai Thythews de Bathmonosthra ac nobilium domine Frusine consortis, necnon puelle Ursule filie suorum nostre propterea maiestati (porrectam), totum et omne ius nostrum regium, si quod in predio Zenthlewrincztheleke vocato, in comitatu Albensi sedis Solth, nunc apud manus eiusdem Ladislai Thythews existente et habito, qualitercumque haberemus, aut nostram ex quibuscumque viis, módis et racionibus concerneret maiestatem, simul cum cunctis suis utilitatibus et pertinenciis quibuslibet, terris scilicet arabilibus cultis et incultis, agris, pratis, pascuis, fenilibus, silvis, nemoribus, aquis, lacubus, piscinis, piscaturis, aquarumque decursibus, molendinisque et molendinorum locis, ac generaliter quarumlibet utilitatum et pertinenciarum suarum integritatibus, quovis Commissio domini regis. 314.