Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. X. (Budapest, 1907.)

tenore presencium quibus expedit universis, quod circumspeeti Johannes Kalmar, Benedictus Fwlo et Stephanus Jobag, jurati cives oppidi nostri Warda nostri accedentes in conspectum (in suorum) ac tocius communitatis eiusdem oppidi nominibus et in personis obtullerunt nobis registrum quoddam de et super nonnullis oppressionibus, serviciis, vexationibus atque incomoditatibus ipso­rum articulatim conscriptum, quibus scilicet huic inde sese afflictos esse asserebant . . . pro quibus ipsumque oppidum nostrum Warda haud parvam suscepisset desolacionis jacturam, scilicet ipsi iam pene in extremam devenissent paupertatis inopiam. Supplicarunt nobis humillibus precibus, ut eis ex hiis malis relevantur, idem­que oppidum atque eius incolas libertatis et prerogativis liberta­tum clementer adornare dignaremur. Nos itaque desolacioni ipsius oppidi nostri, unde scilicet nos fratresque omnes et cuncta fere generáció nostra propagacionis exordium suscepimus, preterea incolarum quam ipsis declaratam pauperiem propriis oculis contem­plari plurimumque conpassi sumus, volensque ideo oppidum popu­lorum decorari multitudine, et inopie ac paupertatis incolarum ipsius pietatis remedia subvenire, universos et singulos cives, populos et incolas eiusdem, tam modernos quam eciam alios, qui deinceps ad idem de bonis aliorum quorum confluxerint moraturi, de bene­placita voluntate generosarum dominarum Katherina quondam egregii domini Nicolai, et Advige quondam Ladislai de prefata Warda relictarum, glossium, et filiorum earundem fratrum nostro­rum, maturaque deliberacione superinde prehabita presertim com­moditati et incremento bonorum ipsorum fratrum nostrorum con­sulere cupientes, sub infrascriptis libertatibus, legibus, edictis et libertatum prerogativis per nos bono moderamine et stabili tenore ordinatis quiete gaudere, frui et pacifice durare statuimus et decrevimus. Item primo. Quia plerumque per insolenciam et licen­ciám castellanorum ac officialium propria lucra sictancium, ut sit jurisdictio in medio incolarum et populorum, plurime possent turbaciones et mala oriri, statuimus ergo, ut ullus omnino castel­lanorum aut officialium ipsius loci cum civibus ipsis aut eorum aliquis quitque agere deinceps habeat et neque quempiam ex ipsis seu hominibus et servitorum ipsorum pro quibuscunque factis, delictis, offensis et excessibus judicari vei eorum astare judi­catui compellere ac byrsagya seu quascunque taxaciones similes

Next

/
Oldalképek
Tartalom