Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. X. (Budapest, 1907.)

tem in effectu demonstrare certavit, pugnavit enira ut miles strennuus pro salute persone nostre et exercitus nostri, ubi eciam vulnera pro nobis suscepit, et mori, si fortuna voluisset, non dubitabat. Pro quibus volentes nos et ostendere liberales, castrum Nicolai Erdeg Peleske vocatum, in comitatu Zaladiensi habitum, ac universas alias possessiones, porcionesque et iura possessionaria eiusdem Nicolai tam in dicto comitatu ad ipsum castrum Peleske pertinentes, quam alias ubilibet et in quibuslibet comitatibus regni nostri habitas, que ex eo, quod ipse Nicolaus, quendam Blasium Budai dictum de Kysbuda, nobilem regni nostri, in propria domo sua in eadem Kysbuda habita, lite inter eos pen­dente, non veritus leges regni nostri que in tales graviori animad­versione sevire consveverunt, potenti manu et ex certa malicia armata primum mutilasse, ac tandem nece miserabili interemisse dicitur, ad ius et collacionem nostram rite devolute esse perhi­bentur, simulcum cunctis eiusdem et earumdem utilitatibus et pertinenciis quibuslibet, terris scilicet arabilibus cultis et incultis, agris, pratis, pascuis, fenilibus, silvis, nemoribus, montibus, valli­bus, vineis, vinearumque promontoriis, aquis, fluviis, piscinis, piscaturis, aquarumque decursibus, molendinis, molendinorumque locis et generaliter quarumlibet utilitatum et pertinenciarum suarum integritatibus quovis nominis vocabulo vocitatis, sub eius­dem et earumdem veris metis et antiquis, premissis sit ut prefer­tur stantibus et se babentibus, memorato Nicolao tilio bani, et per eum egregio Jacobo fratri suo carnali, ipsorumque heredibus et posteritatibus universis omni eo iure, quo secundum leges regni nostri prenotatas collacioni nostre pertinerent, dedimus, donavi­mus et contulimus, imo damus, donamus et conferimus iure per­petuo et irrevocabiliter tenendas, possidendas pariter et habendas, salvo iure alieno, harum litterarum nostrarum vigore et testi­monio mediante, quas in formám nostri privilegii redigi faciemus,. dum nobis in specie fuerint reportate. Dátum in Debreczen, feria quinta proxima post festum Purificacionis beate Marié virginis, anno domini millesimo quadringentesimo sexagesimo octavo, regni nostri anno decimo, coronacionis vero quarto. Hártyán, alul pecséttel; a nemesi ág nágocsi levéltárában, fasc. 18. nro. 5. Kívül: Registrata folio cclm M. K. Közli: Nagy Imre.

Next

/
Oldalképek
Tartalom