Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. X. (Budapest, 1907.)

liter accessissent, ibique iidem egregii Benedictus filius condam Sigismundi de Zycz, et generosa domina Anna vocata filia con­dam Emerici de Zerdahel consors eiusdem, item onera et quelibet gravamina Benedicti, Jacobi et Bernaldi filiorum, necnon puel­larum Yeronica, Elizabeth et Justina vocatarum filiarum suarum de infrasciptis super se ipsos recipiendo et assumpmendo ab una, parte vero ab altéra Nicolaus filius condam predicti Georgii filii Petri de Dombo, et domina Ursula filia condam Ladislai de pre­dicta Zakan consors eiusdem, modo simili onera et quelibet gravamina Francisci et Dávid filiorum ipsorum de infrascriptis super omnia consimiliter in se ipsos recipiendo et assumpmendo, coram ipsis personaliter constituti confessi extitissent in hunc modum. Quod quamvis ipsi se se mutuo et alternatim, racione et pretextu nonnullorum dampnorum, nocumentorum, actuum eciam potenciariorum et aliorum quorumlibet malorum generum, contra se se in faciebus possessionum ipsorum Kakonya, Zenth­trinitas et Mary (így) vocatarum quoquomodo perpetratarum, in curiam regiam in causam se attraxerint, imo usque ad commu­nem inquisicionem sew attestacionem vicinorum et commetaneo­rum eorumdem et nobilium comprovincialium deduxerint, tamen ipsi ex disposicione certorum proborum et nobilium virorum inter ipsos diligenter laborancium se se mutuo de et super huiusmodi causis, dampnis, nocumentis, iniuriis, actibus eciam potenciariis et aliis quibusvis malorum generibus in faciebus predictarum possessionum, prout prefertur, contra se se patratis et irrogatis, reddidissent et commisissent quitos, expeditos et módis omnibus absolutos. Litteras eciam ipsorum causales, videlicet inquisitorias, evocatorias et insinuatorias, necnon attestacionalés et alias quas­libet sub quovis forma verborum racione premissarum contra se se coram quovis iudice confectas et emanatas habuissent, vanas, cassas, írivolas, viribus eciam carituras reliquissent et exhibitori nocituras commisissent coram ipsis nostris testimoniis vigore et testimonio presencium mediante. Dátum sexto die diei fassionis predicte, anno domini millesimo quadringentesimo sexagesimo septimo. Mérleges vízjegyű papíron, hátlapján pecsét maradványaival. 17. 21. Közli: Magyar Zz.

Next

/
Oldalképek
Tartalom