Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. X. (Budapest, 1907.)
nis de Zerdahely onera Johannis, Michaelis et Nicolai filiorum suorum, si iidem in infrascriptis persistere nollent, super se assumendo et recipiendo coram nobis personaliter constitutusr oraculo vive vocis est confessus in liunc modum, quod quia directe medietates possessionum Kakonya, Zenthtrinitas et Maly in Simigiensi, ac Derze in AVerewcze comitatibus existentes habite,. ipsum, sed et nobilem dominam Anna vocatam, sororem suam carnalem, consortem scilicet egregii Benedicti de Zych equali jure concernerent, et licet ipse easdem medietates possessionum Kakonya, Zenthtrinitas, Maly et Derze in dictis comitatibus habitas, absque iuvamine dicte domine sororis sue propriis suis sumptibus, laboribus, fatigiisque et expensis a manibus alienis reoptinuisset et rectiiicasset, nunc autem de suis expensis ad prosecuciones causarum dictarum porcionum possessionariarum factis et expositis, quo ad terciam partém, porcionem ut puta prefate domine Anne sororis sue cedendo, prefatus egregius Benedictus de Zych, dominus et maritus eiusdem domine Anne, sibi plenam et omniniodam impendisset satisfactionem. Ideo ipse directam terciam partém predictarum medietatum possessionum Kakonya,. Zenthtrinitas et Maly, ut prefertur, in Symigiensi ac Derze de Werewcze comitatibus habitarum, cum omnibus earundem utilitatibus et pertinenciis quibuslibet, ad eandem terciam partém dictarum medietatum possessionum de iure spectantibus et pertinere debentibus, prelibate domine Anne sorori sue carnali, ac Johanni et Benedicto filiis eiusdem domine remisisset et resignasset, imo remisit et resignavit coram nobis eidem domine Anne ac filiis suis predictis, ipsorumque heredibus et successoribus universis iure perpetuo et irrevocabiliter tenendam, possidendam pariter et habendam. Promittendo autem insuper idem Georgius íilius Emerici in sua et aliorum quorum supra nominibus, quod dum et quandocunque temporis in eventu alias medietates oppidi Zakan et pertinenciarum eiusdem, ipsum una cum prefata domina Anna sorore sua carnali modo premisso equali iure concernentes, a manibus alienis iure regni requirente reoptinere et rectificare posset, extunc consimiliter directam terciam partém earundem, porciones scilicet eiusdem domine Anne sororis sue,. eidem et filiis suis predictis absque omni litigionario processu remit tere et resignare deberet et teneretur, harum nostrarum