Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. X. (Budapest, 1907.)

bus expedit universis, quod nos cum consideratis fidelitate et fidelibus serviciis fidelis nostri egregii Ladislai Thythews de Bathmonostra per eum nobis et sacre huius regni nostri Hun­garie corone constanter exhibitis, tum vero quia iam idem senio confectus ad tollerandas belli labores inhabilis est, eundem Ladis­laum Thythews ab ingressu quorumlibet exercituum per nos, aut de nostra voluntate, subditos nostros et regni nostri tam generaliter quam parcialiter inductorum sew instaurandorum, quo ad personam suam propriam vita sibi comite graciose duximus eximendum et exonerandum, imo eximimus et exoneramus pre­sencium per yigorem. Quocirca vobis, fidelibus nostris universis et singulis capitaneis, belliductoribus, levatoribusque et sollicita­toribus pretactorum exercituum, item comitibus vei vicecomitibus, iudicibus nobilium quorumlibet comitatuum regni nostri, in qui­bus scilicet prefatus Ladislaus Thythews bona et possessiones liabere dinoscitur, presentibus et futuris, harum serie firmiter precipiendo mandamus, quatenus a modo deinceps prefatum Ladislaum Thythews ad ingrediendum quemcumque exercitum nostrum, ut prefertur, quo ad personam suam propriam, infra vitám suam artare et conipellere, aut ipsum racione non ingres­sionis eiusdem contra formám premisse nostre graciose exemp­tionis in persona, possessionibus, porcionibusque et iuribus pos­sessionariis, necnon rebus et bonis suis quibusvis impedire, molestare nullatenus presumatis nec sitis ausi modo aliquali, gracie nostre sub obtentu. Presentibus perlectis exhibenti resti­tutis. Dátum in Quinqueecclesiis, in festő beati Michaelis archan­geli, anno domini millesimo quadringentesimo sexagesimo quinto, regni nostri anno octavo, coronacionis vero secundo. Ad relacionem Benedicti de Thurocz ianitorum regalium magistri etc. Hártyán, alul fedett pecséttel. 213. 2771. Közli : Magyar Zs.

Next

/
Oldalképek
Tartalom