Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. X. (Budapest, 1907.)

Hungarie, nostros scilicet predecessores concessa, requirentes a solucione decimarum frugum et bladorum ac aliarum rerum deci­mari solitarum mense episcopali, et item proventuum lucri camere nostre, fisco regio de prefata possessione Gardon ac e medio incolarum eiusdem singulis annis provenire debencium in perpe­tuum exempta esse et liberati haberentur, quiquidem incole et inbabitatores dicte possessionis Gardon huiusmodi exempeione atque libertate usi fuissent ab antiquo, et uterentur eciam modo sine impedimento et turbacione cuiuscumque. Et licet idem super pretactis exempeione et libertate habuerint pro se litteras regum Hungarie predecessorum nostrorum, tamen eedem in his tem­poribus retroactis casualiter ab eis alienate et deperdite essent. Unde supplicatum est nobis nominibus eorumdem humiliter, ut nos prefatam possessionem Gardon, ac incolas et inbabitatores eiusdem a solucione huiusmodi decimarum et proventuum lucri camere nostre de novo eximere et libertare dignaremur. Nos igitur, qui de clemencia nostra regia iusta petentibus facilem assensum prebere soliti sumus, supplicacionibus prefatis exauditis et admissis, de nostra regia potestate prefatam possessionem Gardon, consequenterque incolas et inhabitatores eiusdem uni­versos a solucione huiusmodi decimarum frugum et bladorum, ac aliarum rerum decimari solitarum mense episcopali, necnon proventuum lucri camere nostre de eadem possessione Gardon ac medio incolarum et inliabitatorum eiusdem fisco regio singulis annis provenire debencium, de novo et ex novo in perpetuum graciose duximus eximendos et libertandos, immo eximimus et libertamus presencium per vigorem. Quocirca vobis fidelibus nostris, comitibus vei vicecomitibus et iudicibus nobilium pretacti comi­tatus Albensis, item universis et singulis dicatoribus et exactori­bus huiusmodi decimarum ac proventuum lucri camere nostre pro tempore constituendis, presencium noticiam habituris, harum serie firmiter committimus et mandamus, quatenus, a modo in posterum annotatos liospites, incolas et inhabitatores pretacte possessionis Gardon ad soluendum huiusmodi decimas et proven­tus lucri camere nostre artare et compellere, vei ipsos racione non solucionis earumdem, contra pretact porum liberta­tém in personis, rebusque et bonis eorum quibusvis impedire, sew quovisniodo dampnificare . . . osque et nequaquam presu-

Next

/
Oldalképek
Tartalom