Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. X. (Budapest, 1907.)
1404. iáj. 25. eorum reddituros, et post liec huiusmodi introductionis et statucionis seriem cum contradictorum et evocatorum, si qui fuerint, vicinorumque et commetaneorum, qui premisse statucioni intererunt nominibus, terminoque assignato, eidem nostre personali presencie fideliter rescribatis. Dátum Bude, die dominico proximo post festum Ascensionis domini, anno eiusdem millesimo quadringentesimo sexagesimo quarto, regni autem nostri anno septimo, coronacionis vero primo. —- Nos itaque mandatis dicti domini nostri regis in omnibus obedientes, uti tenemur, unacum prenominato Anthonio Jofewldy de Day homine suo de curia sua regia ad id specialiter transmisso, nostrum hominem, videlicet honorabilem dominum Ladislaum custodem ac socium et concanonicum nostrum ad premissam introductionem et statucionem faciendam nostro pro testimonio üde dignum duximus destinandum. Tandem iidem exinde ad nos reversi, nobis concorditer retulerunt, quod ipsi feria sexta proxima post festum Penthecostes proxime preteritum ad facies prefatarum possessionis Adon, ac prediorum Zabocb, Chykoallya et Zenthmihal, necnon vadi Lorew, vicinis et commetaneis earumdem universis inibi legitime convocatis, presentibusque Dominico Jofewldy, Alberto, Gregorio et Egidio de Day predicta, Johanne de Warad, Matheo et Sandrino de Jwanch accedendo, memoratos Blasium Magyar et Clementem similiter Magyar fratrem eiusdem in dominium eorumdem introduxissent, easdemque eisdem simul cum cunctis suis utilitatibus et pertinenciis quibuslibet premisse regie donacionis titulo possidendas, nullo contradictore apparente, statuissent, diebus legitimis et horis in facie earundem permanendo. In cuius rei evidenciám et efficax testimoniuin presentes litteras nostras privilegiales pendenti sigillo nostro consignatas ad fassionem dictorum domini nostri regis et nostri hominum duximus concedendas. Dátum sextodecimo die diei introductionis et statucionis prenotate, anno domini supradicto.*) — Nos igitur humillimis supplicacionibus memorati Blasii Magyar, per eum nostre modo quo supra porrectis maiestati, regia benignitate exauditis et clementer admissis, easdem utrasque litteras non abrasas, non cancellatas, nec in *) A budai káptalan ezen iktató levelének függő pecsét alatt, hártyán kelt kiadványa 61. 10. szám alatt külön is őriztetik.