Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. X. (Budapest, 1907.)
prosequi, meritorum tamen qualitate pensata, munificencia regia illis liberalins se diffunclere debet, qui maioribus virtutibus, amplioribusque obsequiorum laboribus excellenciora premia meruere; lioc modo enim et regum laudaretur discretio, et subditorum animus ad exhibenda virtutis opera feruencius accendetur. Proinde ad universorum noticiam harum serie volumus pervenire, quod fidelis noster reverenclissimus in Christo páter dominus Stephanus ecclesiarum Colocensis et Bachiensis arehiepiscopus, locique eiusdem Colocensis comes perpetuus, aule nostre summus secretarius cancellarius nostrum veniens in conspectum, in sua, ac egregiorum Ladislai de Warada, item Nicolai, Simonis et Matliie filiorum condam Nicolai filii Nicolai, necnon Andree et Johannis filiorum prefati Ladislai, fratrum scilicet dicti domini archiepiscopi personis exhibuit et presentavit maiestati nostre quasdam litteras illustris domine Elizabeth genitricis nostre carissime, sub sigillo suo in pendenti confectas, quibus mediantibus ipsa doniina Elizabeth genitrix nostra, universos populos et inhabitatores possessionis prefati domini Stephani archiepiscopi ac prefatorum fratrum suorum Zenthgewrgh vocate in comitatu de Zabolch habite, a solucione tributi sew theolonei in oppido eiusdem domine genitricis nostre Debreczen vocato exigi soliti in perpetuum libertasse et exemisse dinoscitur tenore infrascripti, supplicans idem dominus Stephanus archiepiscopus maiestati nostre humiliter, ut easdem litteras genitricis nostre ratas, gratas et acceptas habendo, litterisque nostris privilegialibus inseri faciendo, pro ipso domino Stephano archiepiscopo ac Ladislao, Nicolao, Simoné, Mathia, Andrea et Johanne fratribus eiusdem, eorundemque Ladislai, Nicolai, Simonis, Matliie, Andree et Johannis heredibus et postéritatibus universis innovantes perpetuo valituras confirmare dignaremur. Quarum quidem litterarum tenor talis est. Nos Elizabeth genitrix serenissimi principis et domini domini Matliie Dei gracia regis Hungarie, Dalmacie, Croacie etc. significamus tenore presencium quibus expedit universis, quod quia alias prefatus dominus rex possessionem reverendissimi in Christo patris domini Stephani Colocensis et Bachiensis ecclesiarum canonice unitarum archiepiscopi etc. Zenthgyewrgh vocatam in comitatu de Zabolch existentem, populosque et jobagiones uni1-162. Uuda, márcz. 29.