Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. X. (Budapest, 1907.)

1463. Futták, jún. 6. Mátyás király ZaJcoli Péter temesi grófot, fivérét Miklóst és népeiket, mivel Tbrány várát védik, a hadba vonulás kötelezettsége alól felmenti. Conmiissio propria domini regis. Laurencio litterato vicethezaurario referente. Nos Mathias Dei gracia rex Hungarie, Dalmacie, Croacie etc. memorie commendamus per presentes, quod nos tum ad humillime supplicacionis instanciam fidelis nostri magnifici Petri de Zakol comitis Themesiensis, per eum pro parte fidelium nostrorum egregii Nicolai de eadem Zakol fratris eiusdem, ac nobilium Johannis de Sthar, Michaelis de Wylke, Mathei de Keneche, Thome de Chwr et Lorandi de Besenew familiarium suorum nostre propterea porrecte maiestati, tum vero quia iidem Johannes, Mi­chael, Matheus, Thomas et Lorandus pro conservacione et custodia castelli prefati Petri de Zakol Ibran vocati remanere habént, igitur nos eosdem Nicolaum de dicta Zakol, Johannem et Michae lem, Matheum, Thomam ac Lorandum quo ad personas eorum proprias, ab ingressn presentis exercitus nostri generális contra sevissimos Thurcos indicti graciose duximus eximendos et suppor­tandos, ymmo eximimus et supportamus presencium per vigorem, ita tamen, quod prefati Nicolaus, Johannes, Michael, Matheus, Thomas et Lorandus iuxta formám decreti Tholnensis exercituan­tes, ad dictum exercitum nostrum mittere debeant et teneantur. Quocirca vobis fidelibus nostris, oomitibus vei vicecomitibus et iudicibus nobilium comitatus de Zabolcz et aliorum quorumlibet comitatuum, item universis et singalis capitaneis, belliductoribus, sollicitatoribus et levatoribus prefati exercitus nostri generális harum serie firmiter committimus et mandamus, quatenus pre­fatos Nicolaun de Zakol, ac Johannem, Matheum, Michaelem, Thomam et Lorandum ad ingrediendum dictum exercitum nostrum artare et compellere, vei ipsos racione non ingressionis huiusmodi exercitus nostri in personis, possessionibus, porcionibusque et iuribus possessionariis, necnon rebus et bonis eorum quibuscum­que impedire, turbare seu quon.odolibet dampnificare; impe­206.

Next

/
Oldalképek
Tartalom