Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. X. (Budapest, 1907.)
nostram specialem exurgendo presenciam respondit ex adverso, quod ÍJJSÍ in causam attracti in totali premissa actione et aquisicione innocentes essent penitus et immunes. Prefatique Ladislaus Thythews et Petrus filius eiusdem ex parte prescriptorum Et quia nobis legitime requirendo procuratores dictarum parcium easdem ad ulteriorem comprobacionem non commiserant, sed eisdem per nos iuxta vires preexhibitarum trium litterarum inquisitoriarum iudicium et iusticiam administrari implorabant, ideo nos iudicium commisimus eo modo ut prefati Ladislaus et Petrus Tliithes, altér Petrus de Nyres, Georgius de Kethhel, Dominicus de Tliesla et Brictius filius eiusdem, tricentesimo se nobilibus, quilibet videlicet eorum quinquagesimo se, ita videlicet, quod idem Ladislaus et Petrus filius eiusdem vigesimo quinto die festi beati Georgii martiris nunc venturo coram capitulo ecclesie Colocensis, a.lii vero prescripti in causam attracti vigesimo sexto die eiusdem festi beati Georgii martiris immediate sequenti, coram eodem capitulo ecclesie Colocensis super eo, quod iidem in totali premissa acione et acquisicione ipsius actoris innocentes sint et existant, sacramenta prestare, tandemque quinto decimo die diei deposicionis huiusmodi iuramenti, prefati Ladislaus Thythes et Petrus filius eiusdem in villa Mare coram uno iudice nobilium comitatus de Tholna, quem ad id serie presencium illic venire iubemus, per se aut per officialem vei villicum ipsorum, ex parte prescriptorum jobagionum ipsorum nunc erga manus ipsorum habitorum et ex parte eorundem, quos legitinius procurator dicti capituli in premissis culpabiles fore nominaverit, iuxta regni consuetudinem iudicium et iusticiam atque omnimodam satisfactionem impendere teneantur. Deindeque dictarum iuramentalis deposicionis, iudiciique et iusticie, ac satisfactionis impensionis series partes in litteris dicti capituli et vicecomitis et iudicum nobilium dicti comitatus de Tholna ad octavas prescripti festi beati Georgy martiris nunc venturi legitime perdurandas eidem nostre speciali presencie reportare teneantur. Dátum Bude, sexagesimo tercio die octavarum festi Epiphaniarum domini predictarum, anno eiusdem millesimo quadringentesimo sexagesimo quarto. Egérrágott papíron, zárlatán elmosódott fedett pecséttel. 213. 2760. Közli: Németh E; — V. ö. a 186. számmal. máj. 18 máj. 19 jun. 2.