Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. X. (Budapest, 1907.)
prefata civitate nostra Budensi constitui velitis et debeatis, ut una nobiscum et aliis fidelibus nostris in rebus tani arduis tractare, et quod utile visum fuerit, communi cum voto eciam concludere finaliter valeamus, nam ad eosdem locum et terminuni predictos oratores et nuncios iamdicti domini archiducis accersivimus; secus igitur, prout futuram utilitatem dicti regni nostri desideratis, non facturi. Dátum in oppido Zechen, die dominico proximo ante festum beati Michaelis archangeli, anno domini millesimo quadringentesimo sexagesimo primo. Kívül: Magnifico Ladislao Thythews de Bathmonostra fideli nobis sincere dilecto. Papiron, zárlatán fedett pecséttel. 213. 2724. Közli: Magyar Zs. A fenti napról Mátyás királynak egy Budán kelt oklevele u. itt 146. sz. a. 1401. Buda, .... Mátyás király Surányi Jánosnak és rokonainak Surány, Papifalu és Balase birtokokról újított adománylevelet ad. Nos Mathias Dei gracia rex Hungarie, Dalmacie, Croacie etc. memorie commendamus tenore presentium significantes, quibus expedit universis, quod nos attentis et consideratis fidelitatibus et fidelicium serviciorum gratuitis meritis fidelium nostrorum Johannis filii Sigismundi de Swr Üli j £IC Georgii et Pauli filiorum Anthonii filii eiusdem Sigismundi de eadem Swran, ac per eos uti didicimus, huius regni Hungarie corone, tan denique maiestati nostre sub locorum et temporum varietate cum omni fidelitate constancia exhibitis et impensis, possessiones Swran predictam ac Papyfalw et Balasee vocatas, omnino in comitatu de Bereg existentes et habitas, in quoruni pacifico dominio condam Johannes ac Georgius et Paulus progenitores ipsorum ab antiquo perstitisse, seque perstitere asserunt eciam de presenti, item totum et omne ius nostrum regium, si quod in eisdem possessionibus Swran, Papyfaluv et Balasee vocatis qualitercunque haberemus, aut nostram ex quibusvis causis, viis, módis et raciönibus concernerent majestatem, simul cum cunctis earumdem utilitatibus et pertinenciis quibuslibet, terris scilicet 143,