Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. X. (Budapest, 1907.)

1458. szept.29. 1458. okt. 3. — 154 — evocacionis et insinuacionis seriem, cum amoniti et evocati nomine, ad prescriptum tricesimum secundum diem eidem nostre personali presencie fideliter rescriberetis. Yos igitur mandatis nostre sereni­tatis in omnibus obeclientes, ut tenemini, unacum Francisco de Ramachahaza liomine nostro de curia nostra regia per nos ad id specialiter transmisso,. vestrum hominem, videlicet honorabilem ma­gistrum Paulum de Alchvar socium et concanonicum vestrum, ad premissam inquisicionem, amonicionem, evocacionem, et insinua­cionem faciendam vestro pro testimonio fide dignum duxissetis destinandum. Tandem iidem exinde ad vos reversi, vobis conformiter retulissent, quod ipsi in festő beati Michaelis archangeli proxime tunc preteriti in comitatu de Doboka simul procedendo, ab omni­bus, quibus decens et opportunum fuisset, palam et occulte inquirendo diligenter, omnia premissa, et quevis premissorum singula sic et suo modo acta et patrata fuisse rescivissent, sicuti eidem nostre serenitati dictum extitisset, tenorque litterarum nostrarum continuisset per omnia predictarum. Factaque huius­modi inquisicione, ad prefatum Johannem Gereb acceclenclo amo­nuisset eundem, dixissetque et comisisset eidem verbo nostro regio, ut ipse iuxta vim et formain generális decreti novissime in civi­tate nostra Pesthiensi super novis possessionum occupacionibus per prelatos et barones editi, prefatum castrum Balwanus simul cum dictis pertinenciis per ipsum modo premisso occupatum eis­dem exponentibus usque ad festum beati Michaelis archangeli proxime tunc venturum sub penis in eodem decreto contentis remittere et resignare deberet et teneretur, nichilominusque memoratus homo nostre serenitatis, dicto vestro testimonio pre­sente, annotatum Johannem Gereb de Yingarth feria quarta proxima post pretactum festum beati Michaelis archangeli in possessione sua Naghliberche, contra antefatos exponentes ad tricesimum secundum diem a die amonicionis fiende computando nostram personalem evocasset in presenciam racionem de premissis redditurum, litis pendencia, si qua foret inter ipsos, non obstante; insinuando ibidem eidem, ut sive ipse in dicto tricesimo secundo die compareret coram eadem nostra personali presencia sive non, eadem ad partis conparentis instanciam iuxta vim et formám predicti generális novi decreti id facérét in premissis, quod iuri videbitur expeclire. A quo quideni trecesimo secundo die ferie

Next

/
Oldalképek
Tartalom