Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. X. (Budapest, 1907.)
109. 1461. Csúza, jan. 16. Maróthi Lajos, Herczegh Pál és társai törvénytelennek tartott adószedés ellen szövetségre lépnek. Nos Ludovicus de Marotli, Paulus Herczegh de Zekchew, Ladislaus Thytws de Bathmonostra, Ladislaus et Mihael de Gezth memorie commendamus per presentes, quod quia ad presens, in partibus hiis inferioribns, signanter in de Bodrogh (et) in Bachiensi comitatibus, racione imposicionis et extorsionis singuli unius floreni auri, quos certi homines absque permissione et voluntate serenissimi domini Mathie regis Hungarie, domini nostri graciosissimi, imponi et extorquere velle niterentur, in nostris bonis 'sew possessionibus multa et maxima mala ac spoliarum genera oriri videbantur, et ne bona nostra per huiusmodi spolia ad maiorem deveniant in ruinam, nostros certos homines ea racione erga prefatum dominum nostrum regem deputavimus; statuimus igitur, disposuimus et conclusimus ut donec quousque iidem nostri homines ab ipsa regia maiestate redibunt, contra tales, qui ipsum singulum fiorenum auri extorquere, aut ipsa spolia in nostris bonis sew possessionibus committere vellent, nos unanimiter tociens quociens oportunum fieret, defendemus ita, ut dum et quandocumque ac quociescumque per nos vei alterum nostrum exinde moniti et requisiti fuerimus, extunc nos singulariter cum toto nostro posse, cum equitibus et peditibus nostris in subsidium et adiutorium alterutrius insurgere, et eidem aut eisdem subvenire debeamus, salva tamen fidelitate dicto domino Mathie regi nostro et sacro corone observanda semper remanente. Et si altér nostrum premissa negligere aut ea integraliter adirnplere nollet vei contrarie niteretur, extunc pars negligens vei ea facere recusans contra alterum nostrum premissa adirnplere volentem in amissionem honoris sui convincatur et convinci debeat eo facto et ipsa dampna, que per ipsius negligentis pateremur, pars adimplens per partém negligentem vei premissa facere recusantem in foro spirituali aut seculari requirere valeat atque possit, et hoc non pretermisso, quod si aput regiam maiestatem aut alias ubi necesse foret exinde aliqua mocio facta fuerit, extunc nos unani-