Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. X. (Budapest, 1907.)

meritaui regiis decoremus honoribus, favoribusque nostris prose­quamur. Te igitur de benivolencia singulari ac regia liberalitate nostra in familiarem nostrum specialem recipimus et aliorum fami­liariorum nostrorum consorcio aggregamus, et te insigniis militaribus duximus decorandum et in militem creandum atque perficiendum, tibique formám draconis cum cruce superposita, quam nostri commilites proprie nostre persone societatem habentes in eiusdem societatis signum gestare soliti sünt, ex speciali gracia donamus, volentes, ut eo ubique locorum pro decore utaris, et ut ipsum nostre societatis signum tiat apud te monumentum et pignus amoris, annuentesque tibi ex plenitudine nostre regie potestatis. ut tu a modo deinceps in omnibus exerciciis et actibus milita­ribus, omnibusque illis privilegiis, quibus ceteri aule nostre mili­tes formám draconis gestantes quomodolibet de consvetudine vei de iure freti sunt et utuntur, uti valeas et gaudere, gaudeas. igitur et merito exultes de tanto dono nostre regie liberalitatis et tua intenció eo ampliori studio ad honorem et obsequia nostre regalis dignitatis in antea solidetur, quo te largiori favore regio decoratum conspicis et munere graciarum.Et nichilominus conside­ratis fidelibus tuis serviciis, que sacre regni nostri Hungarie corone locis debitis et temporibus opportunis cum tui et tuorum sangvinis effusione constanter exhibuisse diceris, te ac fidelem nostrum nobilem virum Johannem fratrem tuum carnalem, vestros­que heredes et posteritates universos, simulcum omnibus villis, possessionibus et quibusvis bonis vestris, tam habitis quam habendis, de prefata nostre regalis potestatis plenitudine et gracia speciali ab omni iudicio, iudicatu, potestate et quavis iurisclictione palatinali ac iudicis curie nostre, necnon banorum et vicebanorum dictorum regnorum nostrorum Dalmacie et Croacie ac Machoviensis et regni nostri Sclavonie, item comituum vei vicecomitum et iudicum nobi­lium quorumlibet comitatum, et generaliter omnium iudicum et iusticiariorum regni nostri eximendos duximus, exonerandosque et supportandos, imo eximimus, exoneramusque et supportamus, solius iudicio personalis presencie nostre reservantes presencium per vigorem. Quocirca fidelibus nostris magnificis palatino et iudici curie nostre, suasque in iudicatu vices gerentibus, ac dicto­rum regnorum nostrorum Dalmacie et Croacie, necnon Macho­viensis et regni nostri Sclavonie banis et vicebanis, item comi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom