Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. IX. (Budapest, 1899.)
non dictis prelatis et baronibus regni. ut ipsa pax ordinata eo magis observetur et duret in regno; secundumque eadem est stabilita omnia bona erga nos aut apud nostros liomines et familiares habita, illis quorum sunt relaxare et facere relaxari, eapropter fraternitatem vestram rogamus diligenter, quatenus. ne ipsa pax jani facta per vos aliquatenus disturbetur, eciam fraternitas vestra omnes illas possessiones et villás egregii Ladislai Tythews, quas scilicet in comitatu de Barana tenetis et habetis per manibus eidem Ladislao Tythews aut suis hominibus. presencium scilicet ostensoribus. difficultate absque omni remittere et relaxare ac remitti et relaxari facere velitis, et nos promittimus fraternitati vestre quod ab ipsis domino rege et domina regina alias possessiones et villás possessionibus et villis ipsius Ladislai Tythews equivalentes eidem fraternitati vestre impetrabimus et optimebimus; petimus ergo aliud non faciatis in premissis, presentes vero post lecturam reddi rogamus presentanti. Dátum Jaurini, predicta feria secunda proxima post festum beate Lucie virginis, anno domini millesimo quadringentesimo quadragesimo secundo. Papiron, alul fedett gyűrűpecséttel. 213. 2490. Közli: Kőszeghy S. Ugyané napon egy hasonló tartalmú levelet küldött a bán »dilecto nobili Johannis de Zob«. A fentebb «fraternitatem vestram rogamus diligenter « forma helyett azonban itt így nyilatkozik : »dileccioni vestre firmissime committimus et omnino aliter habere nolentes mandamus, quatenus habetis presentibus, ampliora nostro mandato exinde nullatenus expectato, universas possessiones et villás egregii Ladislai Thythews de Batmonostra erga manus vestras existentes difficultate absque omni eidem Ladislao aut suis hominibus, presencium scilicet ostensoribus, remittere et resignare debeatis, vestras et vestrorum manus de eisdem prorsus excipiondo; pro ipsos vero possessionibus et villis alias possessiones et villás eisdem equivalentes ab ipsis domino rege et domina regine dilectioni vestre studebimus optinere. Secus ergo in premissis facere nullatenus presumpmatis.« 213. 2488. Mindkét levélen zöld viaszba nyomott gyűrűpecsét látható, mely paizsban két vízszintes pólyát mutat akkép, hogy a felső pólya a paizs felső szélét érinti; a második pólya a paizs közepén fekszik. A körirat olvaskatlan.