Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. IX. (Budapest, 1899.)
itaque justis, legitim is et racioni consonis peticionibus pretacti Benedicti vitrici ecclesie annuentes, vobis igitur in virtute salutaris obediencie firmiter precipiendo mandamus, ac sub excommunicationis pena districte committimus, quatenus mox liabita presencium noticia accedatis alternatim ad possessiones Kawas, G-yralth, Chewgh, Kerezthwr, et Mendzenth, ibique universos, quos pretactus vitricus ecclesie vobis duxerit nominandos, verbo nostro salutari moneatis et judicatis, quos et nos taliter nionemus et judicamus in liis scriptis, ut iidem infra novem dierum spácium datarum, quorum dierum tres pro primo, et alios tres pro secundo, reliquos vero et ultimos tres dies pro tercio et peremptorio termino, monicione canonica premissa eisdem assignanda dictum testamentum imponant, et e manus pretacti vitrici ecclesie assignent, et quod in dispendium ipsarum salutis aniiue, idem testamentum abnegare et aput suas manus conservare non debeant; qui si fecerint benequidem, alioquin elapso ipso novem dierum spacio, eisdem omnibus et singulis, reponere recusantibus, cum totis ipsorum domibus firmissimum ecclesiasticum imponatis interdictum, ac per plebanum loci eujdem eisdem observare conimittatis tamdiu, donec de premissis restitucio fuerit quo ad plénum. Qui vero si se senserint aggravatos, extunc ipso pretacto nono die coram nobis comparere teneantur racionem non restitucionis eorundem et aggravacionis causam assignaturi efticaceni, et posthec hujusmodi vestre execucionis seriem cum nominibus et cognominibus aminonitorum contuniacium nobis vestris in litteris fideliter rescribatis ]>resentibus in specie remissis. Dátum in Thassnad, feria quarta proxima post festum beate Sophie virginis, anno domini millesimo CCCOL-mo septimo. Papíron, a pecsét mellett balról a következő utóirat: Item eciam tales, quibus idem vitricus ecclesie de testamento ecclesie assignasset, ad restituendum moneatis, alioquin solvere recusantes pena subiiciatis interdicti. Correcta per nostrum notarium. Papiron, alul pecsét nyomaival. 214. B. 94. Közli: Kőszeghy S.