Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. IX. (Budapest, 1899.)

utimur appressum est vigore et testimonio litterarum nostrarum mediante. Dátum in oppido [Futták?], sabbato proximo ante festum Omnium Sanctorum, anno domini millesimo quadringen­tesimo quinquagesimo sexto, regnorum autem nostrorum anno Hungarie decimoseptimo, Bohemie vero quarto. Kopott, foltos hártyán, alul fedett pecséttel. 218. 112. Közli: Magyar Zs. 1430. Nándorfehérvár, nov. 12. V. László király Várdai István egri prépostnak, továbbá Losonczi László királyi étele fogómester­nek és Várdai Aladárnak Bálványos várát és tartozékait ado­mányozza. Nos Ladislaus Dei gracia rex Hungarie, Bohemie, Dalma­cie, Croacie etc. Austrieque et Stirie dux necnon marchio Mora­vie etc. memorie commendamus tenore presencium significantes quibus expedit universis, quod licet regale sit officimn cuncto­rum fidelium suorum merita condignis retribucionibus prosequi, eorumque animos favorabilibus accendere illectivis, meritorum tamen qualitate pensata munificencia regia illis liberalius se debet di,ffundere, qui maioribus virtutibus amplioribüsque obsequio­rum laboribus excellenciora premia meruerunt. Considerantes itaque fidelitates et fidelium ac laudedignorum obsequiorum gra­tissima merita fidelium nostrorum venerabilis viri domini Stephani de Warada prepositi ecclesie Agriensis, nostre maiestatis vice­cancellarii nobis grate dilecti, necnon magnifici Ladislai filii Dionisii Desew de Lossoncz, magistri dapiferorum nostrorum regalium, ac egregii Aladarii filii Pelbarti de predicta Warada, cubicularii nostri et aule nostre maiestatis militis, quibus in primis prefatus dominus Stephanus vicecancellarius noster in multis arduissimis rebus ac negociis nostris et regnorum ac dominiorum nostrorum procedendo plurimasque legaciones ad diversos christianos principes pro exaltacione nominis nostri ac utilitate profectu et commodö nostris et prefatorum regnorum ac dominiorum nostrorum magnanimiter subeundo se nobis admo­Commissio propria domini regis. 388.

Next

/
Oldalképek
Tartalom