Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. IX. (Budapest, 1899.)
376, 1436\ Ibrány, február 9. Zakoli Miklós Várdai Miklóst és társait értesíti, hogy a csehek Kereszturon vannak, Nemen Antal tokaji várnagyot és a váradi püspök csapatait megszalasztották, és kéri társait, hogy Tokaj felé törekednének. Egregii viri domini et fratres nostri honorandi. Nunc de presenti has novitates vobis intimare possumus, quod infidelissimi Bohemi nunc sunt in Kerestur, cum equitibus et peditibus, sed ignoramus quid erunt facturi, scientes eciam, quod nobilis vir Anthonius de Nemen castellanus castri de Thokay, cum familiaribus domini episcopi Yaradiensis ad predictum Kerestur transivisset, ibi ipsos vyni potencialiter convicti fuissent, Anthonius vero ad castellum cum suis evenit, familiaresque domini episcopi ad partes Zerench sunt fugati. Ideo ignoramus de facto ipsorum quid, qualiter remanserunt, de ipsis Bohemis ideo morari non sufficiemus, quod vos inibi sedetis, sed ad partes istas non venietis, bene notum est vobis, quod vobis in honeste est statum vestrum, ideo vestram intimé rogamus viros, dominos ac fratres, quatenus, ipsi vestre fraternitates curam ad partes istas videlicet ad Thokay venire intendatis ne ad periculum non evitando, quia ad partes castellum Palfölde non transibunt, nisi deinde quidqna.ni facere poterint, e converso ad Jazo transibunt ad ipsorum utilitatem. Ex Ibran, sabbato, die ante carnis privium, anno domini MCCCCL. sexto, Nicolaus de Zakol. Kívül: Egregiis viris Nicolao et altero Nicolao Dragh de Varada (így) •et Stephano, Andrea de Bathor ac utrisque Johanni de Kalló, dominis fratribus nostris honorandis. Papiron, zárlatán kis kerek pecséttel. 3. 1243. -ZICHY-CSALÁD OKMÁNYTÁRA. IX. K. 33