Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. IX. (Budapest, 1899.)

exponentibus ducentorum florenorum auri dampna inferri procu­rasset potencia mediante, in preiudicium dictorum exponencium et dampnum valde magnum. Supplicatum itaque extitit maiestati nostre in personis dictorum exponencium humiliter et devote, ut ipsis circa premissa opportunum remedium adbibere digna­remur. Unde nos huiusmodi indebitas occupaciones et dampnorum illaciones per quempiam regnicolarum nostrorum committi, com­missasque simpliciter et impune pertransire uolentes, licet pro rescienda veritate premissorum et execucione ex hinc fienda comiti vei vicecomiti dicti comitatus de Zaboch de regni nostri consvetudine mandare deberentus, tamen quia prefatus Nicolaus exponens honore illius comitatus fungi perhibetur, ideo fidelitati vestre firmiter precipiendo mandamus, quatenus agnita presen­cium noticia, universis vicinis et commetaneis dicte possessionis Domrad, ceterisque nobilibus conprovincialibus dicti comitatus de Zaboch, quibus decet et licet, ad unum certum et brevem terminum sedis vestre indiciarie per vos ipsis partibus prefigen­dum ad faciem prescripte silve, indebite ut predicitur occupate, per modum proclamate congregacionis generális vestri in presen­ciam insimul convocatis, si ab eisdem ad fidem eorum Deo debi­tam, fidelitatemque nobis et sacro nostro regio diademati obser­vandam tacto dominice crucis signo per eos coram vobis ac Petro de Apaagli, vei Ladislao de Arthanhaza, aut Nicolao sin Thoma de Ramochahaza aliis absentibus homine nostro de curia nostra regia per nos ad id specialiter deputato et testimonio conventus ecclesie de Lelez, quod per ipsum conventum ad id presencium serie transmitti iubemus, partibus eciam predictis, ipso utputa Johanne de Peren, vei eiusdem legitimo procuratore, eo quod pretacta possessio Naghalaz dictorum nobilium de Pakus tem­pore in predicto aput manus suas titulo pignoris habita per eos­dem nobiles de Pakus iam redempta extitisse dicitur, alias vero possessiones idein Johannes de Peren in ipso comitatu de Zaboch, de quibus ad liec vocari posset, asseritur non habere, per unum ex iudicibus nobilium comitatus Zempleniensis, in quo idem Jo­hannes de Peren possessiones habere dinoscitur, cui scilicet iudici nobilium dicti comitatus Zenileniensis ad id serie presencium ire iubemus, presente tamen uno ex vobis, videlicet iudice nobi­lium antefati comitatus de Zaboch, predictis vero aliis seu simi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom