Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. IX. (Budapest, 1899.)

quod ipse Nicolaus exponens tunc pro utilitate publica et defen­sione huius regni in exercitu contra iufideles Turcos tunc levato unacum spectabili et magnafico Johanne de Hwnyad comite Bistricziensi tunc gubernatore nunc vero capitaneo huius regni nostri generáli constitueretur, defensionem pretacte cause sue, ut expediebat, agere non valuisset, per iudices curie nostre eonfir­mata extiterit, tamen tandem ipse ex pretacta causa ut puta uti­litatis publice se contra sentenciam pretactam, que per suum procuratorem nondum sufficienter defensata fuerat, in integrum restitui procurasset, et ad nóvum iudicium in dicta causa susci­piendum admissus extitisset, ipsaque causa ex huius restitucionis Vigore coram iudicibus curie nostre penderet eciam in presenci­arum. Vos vero non obstante, quod dicta causa pendeat et non­dum densa sit, eundem ad instanciam prefate domine occasione expensarum litis huiusmodi et perceptarum coram vobis contra iuris et iusticie debitum citari faciendo, ipsum coram vobis vexari permitteretis et faceretis, quod in sui iuris preiudicium redderet non modicum. Unde supplicavit per nos sibi superinde opportune provideri, et cum taxacio expensarum et perceptarum non nisi lite finita locum sibi veridicet, tu eciam in causa semel a con­sistorio tuo dimissa et antequam iterum remittere et iurisdictio­nem aliquam exercere non valeas, igitur fidelitati tue firmiter precipiendo mandamus, quatenus receptis presentibus et premis­sis sic ut prefertur stantibus et se habentibus, a processu alteriori dicte cause omnino cessare et supersedere ac expectari debeas. quod causa ipsa coram iudice curie nostre fine debito terminetur. que si tibi et in sedem illám remissa fuerit, poteris tandem li­cité id, quod iurisdictioni tue competit - plene exercere, alioquin procedere et in eandem intromittere non audeas quoquomodo, secus facere non ausurus; presentibus perlectis exhibenti resti­tutis. Dátum Bude, sabbato proximo post festum sancti Valen­tini martiris, anno domini millesimo quadringentesimo quinqua­gesims quinto, regnorum autem nostrorum anno Hungarie etc. quintodecimo, Bohemie vero secundo. Commissio domini regis ex deliberacione prelatorum et ba­ronum. Papiron, alul fedett pecséttel. 218. 106. Közli: Magyar Zs. — V. ö. a 354. számmal.

Next

/
Oldalképek
Tartalom