Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. IX. (Budapest, 1899.)
mediante, in preiudicium dictorum exponencium et dampnum valde magnum. Süpplicatum itaque extitit maiestati nostre, ut ipsis circa premissa opportunum remedium adhibere dignaremur. Et quia nos huiusmodi indebitas possessionarias occupaciones T rerumque et bonorum ablaciones ac domorum invasiones, liominumque verberaciones et captivaciones per quempiam regnicolarum nostrorum paciari et committi, patratosque et commissos simpliciter et impune pertransire nolumus, igitur fidelitati vestre firmiter precipiendo mandamus, quatenus aqnita presencium noticia, universisque vicinis et commetaneis dicte possessionis Azzonfalwa vocate aliisque nobilibus comprovinciálibus dicti comitatus de Bodrogh, quibus decet et licet, ad unum cortum et brevem terminum sedis vestre judiciarie per vos ipsis partibus prefigendum ad fac.ies preseripte possessionis Azzonfalwa, consequenterque prefatarum terrarum arabilium et fenilium Tharnok, Zeek et Pethewelge vocatarum per modum proclamáte congregacionis generális vestri in presencia inibi scilicet comparentis, et ab eisdem ad iidem eorum Deo debitam, fidelitatemque nobis et sacro nostro regio diademati observandam, tacto dominice crucis signo per eos coram vobis ac Georgio Fekethiw aut Petro neve Nicolao filiis Fabiani de Besenew, sin Gerardo de Chipch, sev Laurencio filio Thome, sive Michaele neve Lorando de Zentlilazlo aliis absentibus homine nostro in testimonio capituli ecclesie Colocensis, quod per ipsum capitulum ad id presencium serie transmitti iubemus, partibus eciam predictis vei earum legitimis procuratoribus ante octo dies diei festi sev termini inquisicionis veritatis premissorum et execucionis ex hinc fiende per vos ipsis partibus ut prefertur, prefigendi, per unum ex vobis puta iudicern nobilium in aliquorum possessionum sev percionum possessionariarum parcium earumdem illac legitime vocatis et accersitis ac presentibus prestandis, memoratas terras arabiles et fenilia per prelibatos dominam Catherinam relictam Petri et Nicolaum filium Nicolo tempore in predicto, cuius scilicet nondum preterisset revolucio annualis, a manibus dictorum exponencium minus iuste et indebite occupatas et eosdem de earumdem dominio potencialiter exclusas fore comperitis, extunc ulteriori nostro mandato superinde non expectato, exclusis prius et eiectis de eisdem annotata domina Catherina relicta condam Petri ac