Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. IX. (Budapest, 1899.)

Petrum filium suum accedendo ammoneat eosdem, dicatque et committat eisdem verbo nostro regio, ut ipsi rehabita a prefato exponente illa sumpma pecunie, pro qua ipsis memorate porci­ones possessionarie impignorate existunt, easdem porciones pos­sessionarias eidem remittere debeant et teneantur, qui si fecerint benequidem, alioquin evocet prefatos Ladislaum Thythews de Bakmonostra ac dominam Annám consortem et Petrum filium suum contra memoratum Nicolaum Nyakathlan nostram perso­nalem in presenciam ad terminum competentem, racionem super premissis reddituros, et post hec huiusmodi ammonicionis seriem cum ammonitorum et evocatorum, si qui fuerint nominibus, ter­minoque assignato eidem nostre personali presencie fideliter re­scribatis. Dátum in villa Thwron, sabbato proximo ante domini­cam Judica, anno domini millesimo quadringentesimo quinquage­simo quarto, regnorum autem nostrorum anno Hungarie etc. quartodecimo Bohemie vero primo. — Nos itaque mandatis eius­dem vestre serenitatis in omnibus obedire cupientes ut tenemur, unacum prefato Ladislao de Cherned homine eiusdem vestre serenitatis nostrum horninem fratrem Andreám sacerdotem, unum videlicet ex nobis, ad premissa fideliter peragenda nostro pro testimonio transmisimus fidedignum, qui tandem exinde ad nos reversi nobis concorditer retulerunt, quod ipsi feria sexta pro­xima ante dominicam ramispalmarum proxime preteritam ad prefatos Ladislaum Thythews de Bathmonostra ac dominam An­nám consortem et Petrum filium eiusdem accedendo, eosdem in porcione ipsarum possessionaria in possessione Maysa vocata ha­bita super eo ammonuissent, clixissentque et commisissent eisdem verbo vestro regio, ut ipsi rehabita a prefato Nicolao Nyakathlan illa sumpma pecunie, pro qua ipsis memorate porciones possessi­onarie impignorate existunt, easdem porciones possessionarias eidem remittere deberent et teneantur; et quia iidem Ladislaus Thythews ac doniina Anna consors et Petrus filius eiusdem id simpliciter facere recusassent, ideo idem homo vestre serenitatis presente dicto nostro testimonio die et Ioco in eisdem prefatos Ladislaum Thythews de Bathmonostra ac dominam Annám con­sortem et Petrum filium eiusdem contra memoratum Nicolaum Nyakathlan ad octavas festi beati Georgii martiris nunc ventu ras in eiusdem vestre serenitatis personalem evocasset in presen­28* ápr. 12. máj. 1,

Next

/
Oldalképek
Tartalom