Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. IX. (Budapest, 1899.)

ex altéra nobilis domina Martba vocata, filia condam Petri filii Nicolai de dicta Eghazasswr, consors scilicet Petri filii Johannis de eadem similiter in sua, ac alterius nobilis domine Nesthe vocate sororis scilicet sue nominibus et personis, quorum omnia onera et gravamina, si in infrascriptis persistere nollent, ex ntraque parte super se receperunt, coram nobis personaliter con­stituti, vive vocis oraculo sponte et libere confessi sunt in hunc modum: quod licet racione et pretextu porcionum ipsorum pos­sessionariarum ac rerum parafernalium, necnon quartorum puel­larum ex eisdem ipsis dominabus exire debencium inter ipsos litis et controversionis matéria fuisset exorta et diucius ventilata, tamen nunc finaliter ex disposicionibus proborum hominum pacem inter fratres amancium et precipue octo hominum proborum, videlicet Michaelis filii Thome, Thome filii Johannis iudicum nobilium, Petri filii eiusdem Thome, et Andree filii Ladislai de Rethe, item Petri et Johannis filiorum Thome, Emerici filii Ladislai et Georgii filii Andree de Borsa, in quorum disposi­cionibus et ordinacionibus fiendis ambe partes consensissent, in talem pacis et perpetue concordie devenissent unionem, videlicet quod sopitis omnibus generibus litium ac gwerrarum racione pre­via qualitercumque inter ipsos habitarum et perpetratarum, pre­nominati Stephanus et Petrus filii Elie, nominibus quibus supra, totalem integram terciam partém omnium porcionum possessio­nariarum condam Petri filii Nicolai patris scilicet dictarum domi­narum in eadem Eghazasswr et alias ubilibet habitarum, tam in terris arabilibus cultis vei incultis, agris, pratis, fenetis, silvis, aquis et pecorum pascuis pariter cum domo et curia, quas pro nunc prenominatus Petrus cum pretacta domina Martha consorte sua inhabitarent, ipsis dominabus, videlicet Marthe et Nesthe, ipsarumque heredibus et posteritatibus universis pro prenomina­tis ipsarum dotibus ac rebus parafernalibus, necnon quartis puel­laribus, atque impignoraticiis eiusdem Petri in quinquaginta florenis auri factis, necnon redempcione, honoris videlicet rerum parafernalium domine Katherine inatris ipsarum dominarum cum suis propriis laboribus et expensis a Ladislao de Rethe cum novem florenorum auri factis et per ipsum Petrum, ut dixerunt in specie persolutis, quorum videlicet quinquaginta novem flore­norum auri medietatem ipsa domina Nesthe ante ingressum suum

Next

/
Oldalképek
Tartalom