Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. IX. (Budapest, 1899.)
Zycz in persona eiusdem congruis diebus ipsarum octavarum coram prefato domino Ladislao palatino expectatus, suam in presenciam non venisset neque misisset, sed se mediantibus dictis litteris eiusdem iudicialibus exinde confectis in iudicio agravari permisisset. Quibus presentatis prefatus procurator dicti Benedicti de Zycz in persona eiusdem allegarat eomodo, quod si iuri consonaret et equitari videretur, extunc ipse Benedictus de Zycz eundem Emericum filium Stephani ad premissa contra se regiam in presenciam vice secundaria legittime facere vellet evocari. Et quia idem Emericus ad premissa evocandus fore vistis fuerat, pro eo vestram amiciciam litteratorie petieramus diligenter, qua tenus vestrum mitteretis hominem pro testimonio fidedignum, quo presente homo regius infradeclarandus memoratum Emericum filium Stephani filii Mayos ad premissa perhemptorie responsurum, racionemque efficacem redditurum contra antefatum Benedictum de Zycz ad octavas festi beati Jacobi apostoli tunc venturas regiam evocaret in presenciam, et posthec ipsius evocacionis seriem cum nomine evocati ad easdem octavas domino regi fideliter rescriberetis. *) A quibus quidem octavis festi beati Jacobi apostoli causa parcium prescripta partes inter easdem, seriebus litterarum nostrarum prorogatoriarum ventillanda ad octavas festi epiphaniarum domini proxime preteritas prorogative devenisset; tandem ipsis octavis instantibus Mathias de Mendzenth pro prefato Benedicto de Zycz cum procuratoriis litteris nostris in nostram veniendo presenciam, litteras vestras super ipsa evocacione relatorias nobis presentarat, in quibus per Stephanum de Gramas regium, et fratrem Dominicum sacerdotem ununi ex vobis vestrum homines, feria quinta proxima post festum divisionis apostolorum tunc preteritum, annotatum Emericum filium Stephani filii Mayos de Daro in possessione sua Nagach vocata ad premissa, contra annotatum Benedictum de Zycz ad dictas octavas festi beati Jacobi apostoli regiam in presenciam legittime evocatum fore comperieramus manifeste. Ad quasquidem octavas fésti epiphaniarum domini prefatus Emericus filius Stephani 1449. aiig. 1. 1451. jan. 13. 1449. júl 17. 1449. aug. 1. *) Ezen nádori parancs, mely az ügymenetet úgy beszéli el, mint a szövegben van, 16. a. 4. sz. a. található. Királyi emberekül nevezve : Ivwpi Nagy György, Lukács, Dömötör, Monyarosi György, Baniosi István.