Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. IX. (Budapest, 1899.)

203. 1550. nov. 2. A leleszi convent előtt Várdai Miklós, László. István, és Aladár felosztott közös ingóik tárgyában egymást nyugtatják. Nos Stanislaus prepositus et conventus ecclesie sancte cru­cis de Lelez memorie commendamus, quod egregii Nicolaus filius Nicolai, Ladislaus filius Michaelis et Stephanus filius Pelbardi de Kiswarda pro seipsis personaliter, pro Aladario vero fratre eiusdem Stephani eodem Stephano onus et quodlibet gravamen eiusdem ad subscriptam confessionem illibate et inviolabiliter observando per omnia super se recipiendo coram nobis consti­tuti, per eosdem Nicolaum, Ladislaum et Stephanum confessum extitit nostri in presencia pariter et relatum, quod ipsi propter pacifici status ipsorum comodam et unionem, universas res et quelibet hona eorum, mobilia scilicet et immobilia, per ipsos aquisitas et iuventa, quoquoniodo vocitatas et appellata, inter ipsos in tres partos ponendo, equali mensura mensurando, in tres divisissent partes, demptis possessionibus, omnibus equis equaci­alibus, porcis et frugibus ac triticis in quibusquidem divisionibus ipsi sufficienter contentos se esse referentes; super quibus quidem divisionibus illarum rerum et bonorum, pro (quibus una pars alteram partém in'culpasset et viciasset, eedem partes se se mutuo et alternatim ac mutua vicissitudine quitos reddidissent et expe­ditos commisissent, imo anno táti Nicolaus, Ladislaus et Stepha­nus personaliter, in persona vero dicti Aladari fratris ipsius Stephani idem Stephanus, reddiderunt et commiserunt coram nobis, vigore presencium mediante. Dátum feria secunda proxima post festum Omnium Sanctorum, anno domini millesimo (Qua­dringentesimo quinquagesimo. Papíron, hátlapján pecsét nyomaival. 3. 1155. Közli: Magyar Zs. Két példányim.

Next

/
Oldalképek
Tartalom