Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. IX. (Budapest, 1899.)
primo incepissent super ripam Danubii in eo loco, ubi Danubius in duobus locis declinat versus Zechhev, circumfluendo quandam insulam, aliam vero versus possessionem Wayos aliter Paliporth vocatam, qui scilicet fiuvius versus Paliporth íluens Wayos appellaretur, quas declinaciones sew cursus prefatus procurator dicti capituli trés fauces appellasset, ubique prefatus Ladislaus contradixisset, ibique in quadam arbore troncata pro •signo metali crucem fecissent, asserens prefatus procurator capitularis, quod licet incepcio metarum dicte possessionis Felzekchew in loco, qui ara porcorum diceretur, iuxta tenorem dicte clausule fieri deberet, tamen propter maioris rei evidenciám, quam eciam pro eo, quia inibi cum prefato Ladislao idem capitulum commetanearetur, ipsam possessionariam reambulacionem inhovassent, Inde versus dictam possessionem Laak, eadem possessione Laak a parte australi derelicta et exclusa, circa finem eiusdem incidissent in quandam viam, et per eandem in silvam ad partém orientis longe procedendo, prope ipsam viam venissent ad quoddam concavum sev voraginem ad quantitatem unius aratri adiacentem lucosum et aquam in se habentem, prope ipsum fiuvium Wayas adiacentem, quem locum prefatus procurator capitularis aram porcorum nominasset, pretitulatus vero Ladislaus non aram porcorum, sed Kwthos dixisset appellari; liinc directe per longum spácium venissent ad quandam paludem, quam ambe partes Kangyalow dixissent nominari, et ibi prefatus procurator agentis suam íinivisset démonstracionem, per quam castellum Sembech inclusisset. Demum autem prefatus Ladislaus dictas possessiones Laak ac Paliporth a parte iamfate possessionis Felzekchew per metas et cursus metales iuxta tenorem dicte [clausule] hoc ordine peragrasset, quod primo incepissent a plaga meridiei in magnó spacio a Danubio in loco arundinoso in tribus venis prope locum Thynisthev in modurn crucis se habentibus, quas ipse Ladislaus tres fauces esse dixisset, prefato procuratore ipsius capituli contradicente, ubi signum metale fecissent; ulterius versus dictam plagam meridiei per prata arundinosa in longo spacio eundo venissent ad quandam lacum arundinosum, in cuius medio quandam planiciem calvam et non arundinosam ipse Ladislaus ostendisset, quam aram porcorum appellasset, cui procurator capitularis contradixisset asserendo aram