Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. IX. (Budapest, 1899.)
Makó de Zenthes ab una, parte vero ex altéra Bartholoxneus filius Bycho de Pynkowcz pro nobili puella Frusinna vocata, filia condam Georgii filii Powka de predicta Zenthes cum procuratoriis litteris vestris coram vobis personaliter constituti, per eundem Bartholomeum de Pynkowcz in persona dicte nobilis puelle confessum extitit pariter et relatum, quod prefata nobilis puella Frusynna vocata super facto omnium suorum iurium de universis porcionibus et iuribus possessionariis pretacti condam Georgii filii Powka patris sui ubilibet existentibus iure nature de huius regni consuetudine sibi provenire debentibus, prefatum Johannem iilium Makó, i'ecepta et habita ab eodem Johanne pro premissis suis iuribus quartalibus ommimoda et condigna pecuniaria satisfactione, reddidisset expeditum et per omnia satisfactum; sexta autem annotati comitis Petri de Peren adiudicatoria pariter et statutoria vobis directa, Bude, quinquagesimo die octavarum festi epiphaniarum domini, anno eiusdem millesimo quadringentesimo vigesimo clause, et septima iterum vestra superinde rescriptionalis, quinto die ferie tertie proxime post dominicam Oculi, anno in eodem preteritam privilegialiter exorte expressissent, quod cum idem dominus Sigismundus rex prescriptam possessionem Weyke vocatam in dicto comitatu Zemlyniensi habitam, veluti per cellatorem iurium suorum regalium tentam et possessam, pro fidelibus serviciis Andree filii Nicolai de Chapy eidem Andree, et per eum dominó Petro preposito ecclesie sancti Laurentii de Hay ac Paulo Ladislao et Nicolao carnalibus fratribus, necnon Ladislao et Alberto de Bathyan propingvis eiusdem Andree eorumque heredibus nove sue regie donacionis titulo in perpetuum contulisset, prefatusque Paulus de Chapy ob contradictoriam inhibicionem statucionis eiusdem possessionis Weyke pretactum Georgium filium Johannis de Zethen ac nobiles doininas Seby Andree, et Katherina vocatas Gabrielis de Helmecz consortes, ac Blasium filium Pauli de Kysezen legittime evocacionis modum observando contra se ad certum terminum regiam in presenciam in causam attraisset, et cum eisdem in eadem causa procedendo contra prefatum Georgium filium Johannis legittimorum terminorum complecionis perficiendo, a prefatis autem aliis in causam attractis formám composicionis medietatem dicte possessionis Weyke reobtinendo, eandem sibi statui facere 1420. márcz. 2. 1420. márczius 16.