Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. IX. (Budapest, 1899.)
de Warada premisso iure ipsis incumbenti perpetuo possiclendum statuisseut et commisissent, nullo penitus contradictore inibi apparente. Mete autem et cursus metales, quibus ipsi dictum predium Mobosthelek a parte dicte possessionis Apagb metaliter separassent et distinxissent, prout iidem homo palatinalis et nostrum testimonium nobis recitarunt, hoc ordine protenderentur, quod primo incepissent a parte orientali in quodam monticulo penes magnam viam, per quam de possessione Lewelek irent ad oppidum Kalló existente, in cuius vertice duas metas terreas de novo erexissent, quarum una a meridionali eidem predio Mobosthelek, alia vero a septemtrionali plagiis predicte possessioui Apagh essent metaliter separantes; inde ad plagam occidentalem inter terras arabiles parvum spácium procedendo venissent ad alium monticulum, in cuius cacumine unam novam inetam terream sublevari fecissent; deinde ad eandem plagam occidentalem inter terras arabiles per bonum spácium currendo, et in medio earumdem terrarum arabilium attigissent arborem guerci, qua undique terra circumfossa pro metali distinctione reliquissent; abhinc eadem plaga occidentali servata, similiter inter terras arabiles per bonum spácium vergendo, pervenissent ad unum alium monticulum, in cuius vertice unam metam de terra cumulassent; abinde eadem plaga occidentali continuata, diversis monticulis pertransitis, per larguni spácium inter rubeta eundo attigissent unum magnum monticulum, in cuius vertice unam novam metam terream agregassent; liinc ipsa plaga servata, diversis monticulis peragratis venissent ad alium monticulum, et in ipsius vertice aliam metam de terra sublevari fecissent ; deinceps consimiliter diversos monticulos petranseundo pervenissent ad unum bercz Borokwelghbercze appellatum, in cuius cacumine unam novam metam de terra cumulassent; postremoque adhuc eadem plaga occidentali servata, continuis monticulis pertransitis, attigissent unum aliud berch Hozywelghbercze nominatuin, in cuius sumpmitate duas metas terreas de novo sublevari fecissent, quarum unam a septemtrionali dicte possessionis Apagh, aliam autem ab orientali plagiis dicto predio Mohosthelek metaliter separari commisissent, et ibi metarum reambulationes et erectiones sepedicti predii Mohosthelek a parte antefate possessionis Apagh terminassent. In quorum premissorum memóriám stabilitatemque perhennalem presentes litteras