Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. IX. (Budapest, 1899.)

Apr. 4. Wesprimiensis, Laurencius de Hedreeliwara reg ni Hungarie pala­tínus. Nicolaus de Wylak et Johannes de Hunyad waywode Transsiluanenses egregio Ladislao Thithews de Bathmonostra fratri nostro carissimo salutem et fraterne caritatis augmentum. Dudum per vigiles nos et ceteri fratres nostri labores habuimus querendo vias et módos, quibus maledicta hec guerrarum commo­tio, jam proch dolor in totum regni corpus seva rabié dissensa, so­piri posset de medio, et licet sepius secundum quod pro tempore visum fűit ei rei remedia posuerimus, quibus non pauca jam mala extincta sunt, restant tamen et extinguenda quam plurima, que nisi adhibeatur remedium, non solum per se nocebunt, quuni­que et dudum sopita solum mala amplo cremento recrescere et resurgere facient exiuntque prioribus novissima nociora. Hujus ergo rei gracia licet et nunc convencionem habuerimus, tractan­tes de remedio hujusmodi, distulimus tamen conclusionem facere usque ad vestrum et aliorum interesse, volentes ut quod omnes pariter concernit, vestro et omnium aliorum consilio fiat. Quo­circa fraternitatem vestram attencius ut possumus obsecramus, hortamur et petimus, quatenus octavo die festi Pasce domini nunc venturo in civitatem Pestiensem, quo et ceteros fratres nostros per totum regnum convocavimus, convenire • velitis tracta­turi de viis, módis et remediis, quibus universa cessent mala, guer­raque sopiantur per totum regnum, quoniam nolumus jam pro­[genjitorum nostrorum sudorosis laboribus quesitam terrani ac pátriám nostris aut aliorum dissidiis vastatam linqui. Ut autem fraternitas vestra securum habeat iter, presentibus salvum conduc­tum prebemus vobis libere veniendi et redeundi, sub üde nostra et honore inhibemus autem securitatem vestram et alios quosli­bet, ne predam, spolia, nocumenta et dampna quibuscunque infera­tis seu inferant; cujus contrarium si qui fecerint, noverint se contra regnum hoc perpetuani infidelitatis notam incurrisse, cujus penam nos pariter vobiscum irremissibiliter exequemur, non par­cendo fratribus et amicis, imo contra tales, tanquam turbatores regni et communis boni incontinenti vobiscum pariter insurgere volumus et eos punire et conterere usque ad exterminacionem personarum atque rerum, secus ergo, prout liberacionem patrie et relevacionem oppressorum ojítatis, non facturi, quoniam non obstante absencia cujuscunque vestrum, cum ceteris fratribus

Next

/
Oldalképek
Tartalom