Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. VIII. (Budapest, 1895.)

1422. jun. 1. A bácsi káptalan bizony ságlevele arról, hogy Töttös János tótii jobbágyai a kalocsai érsek apátii jobbágyának megöléseért elégtétélt szolgáltattak. Nos capitulum ecclesie Bachiensis memorie commendamus per presentes, quod provida domina Annos vocata relicta, item Petrus et Michael filii condam Sebastiani filii Stephani iobagio­nis domini et prelati nostri de Apathy, ipsorum ac Barbare filie eiusdem domine, necnon omnium fratrum proximorum et consanguineorum ipsorum personis onera et gravamina eorumdem, si in infrascriptis persistere nollent, super se assummendo, coram nobis personaliter constituti, confessi sunt organo vive vocis et retulerunt eo modo, quod licet Demetrius Sartor, Michael et Petrus Baly dicti, iobagiones Johannis filii condam Ladislai Thőwthes de Thothy, memoratum condam Sebastianum filium Stephani, diabolo instigante, nece miserabili interemissent, tamen interveniente composicione et ordinacione nonnúllorum proborum virorum pacem parcium zelancium, de homagio ipsius condam Sebastiani ipsis domine et filiis suis omnimodam impendissent satisfacionem, obhoc ipsi eosdem Demetrium Sartorem, Micliae­lem et Petrum, omnes fratres et proximos ipsorum, super morte seu interfeccione ipsius Sebastiani commisissent et reddidissent, imo commiserunt et reddiderunt quitos, liberos, modisque omnibus absolutos coram nobis, tali vinculo interposito, quod quandocunque aliqua parcium prescriptarum premissa infringere vei retractare aut quomodolibet innovare niteretur, extunc talis pars contra partém alteram premissa observantem in homagio unius hominis convicatur eo facto, ad quod sc partes ipse sponte obligarunt coram nobis, vigore et testimonio presencium mediante. Dátum secundo die festi Penthecostes, anno domini millesimo quadrin­gentesimo vigesimo secundo. Papíron, hátlapján pecsét maradványaival; 213. 1831.

Next

/
Oldalképek
Tartalom