Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. VIII. (Budapest, 1895.)

conferendas, volumusque eosdem in dominium earundem per nostrum et vestrum homines legitime facere introduci. Igitur fide­litati vestre firmiter precipimus et mandamus, quatenus vestrum mittatis hominem pro te'stimonio fidedignum, quo presente . . de Pethe, vei Nicolaus de Papy, sin Johannes de . . . a sive Petrus de eadem, neve Ladislaus de Mohcz, ceu Johannes de Nadasd, vei Nicolaus de Dobay, sin Ladislaus similiter de Nadasd, sive Barnabas de eadem aliis absentibus homo noster ad facies predi­ctarum possessionis Egerzeg ac medietatis possessionis Alsóméra necnon tributi antedicti et per consequens* iuris nostri regii in eisdem habiti, vicinis et commetaneis earundem universis inibi legitime convocatis et presentibus accedendo, introducat prefatos Stephanum ac Silvestrum et Yitum in dominium earundem, statu­atque easdem eisdem premisse nostre donacionis titulo perpetuo possidendas, si non fuerit contradictum, contradictores vero si qui fuerint, evocet ipsos contra annotatos Stephanum ac Silvestrum et Yitum nostram in presenciam ad terminum competentem, raci­onem contradiccionis eorum reddituros, et post hec huiusmodi introductionis et statucionis seriem cum contradictorum et evoca-r torum, si qui fuerint, vicinorumque et commetaneor um, qui pre­misse statucioni intererunt nominibus, ac termino assignato nobis fideliter rescribatis. Dátum Bude, sabbato proximo post festum sacratissimi corporis Christi, anno eiusdem millesimo quadringen­tesimo tricesimo nono. — Unde nos mandatis eiusdem vestre sere­nitatis obedire cupientes, ut tenemur, unaeum prefato Johanne de Nadasd homine vestro nostrum hominem, videlicet honorabilem virum magistrum Simonem de Eperies eoneanonicum nostrum ad premissa peragenda nostro pro testimonio duximus destinandum, qui tandem exinde ad nos reversi, nobis concorditer retulerunt, quod ipsi feria tercia proxima post festum beate Anne matris Marié proxime preteritum ad faciem prescripte possessionis Eger­zeg et per consequens iuris vestri regii in eadem habiti, vicinis et commetaneis eiusdem universis inibi legitime convocatis ac Johanne filio Michaelis de Tereztyen et Jacobo filio Fabiani de Kalna presentibus accedendo, introduxissent prefatos Stephanum ac Silvestrum et Yitum in dominium eiusdem, statuissentque ean­dem eisdem premisse vestre donacionis titulo perpetuo possiden­dam, nullo penitus ex predictis vicinis et commetaneis ac aliis 1439. jun. 6. Jul. 28. t

Next

/
Oldalképek
Tartalom