Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. VIII. (Budapest, 1895.)

sonaliter veniendo in presenciam, per eundem Johannem de Clia­hol confessum extitit in hunc modum, quod quamvis Stephanus filius Nicolai de Darah porciones suas possessionarias in posses­sione Cliur vocata in comitatu de Zabolch, necnon in quadam piscina Zaard vocata intra metas dicte possessionis Chur exi­stente habitas, alias sibi pro vigintiquinque florenis puri auri hungaricalibus impignoraverit, temporeque statucionis earundem Andreas et Gregorius de Ibran eidem contradiccionis velamine obviaverint, litisque et controversionis matéria inter eos mota et in curia regia diucius ventilata extiterit, tamen ipsi componenti­bus probis et nobilibus viris ad talem pacis et concordie deve­nissent unionem, quod quia dicte porciones possessionarie et piscine dicte possessioni Ibran in contigua commetaneitate adia­cerent, ideo eedem dictis Andrea et Gregorio in pignus habere magis, quam dicto Johanni de Cliahol agnitum fuisse; ideo ipse easdem porciones, piscine et possessionarias (így) per ipsum Stepha­num modo prenarrato sibi pro dictis viginti quinque florenis auri impignoratas, pro eadem sumpma pecunie per eosdem Andreám et Gregorium sibi plene et integre persolutis, eisdem Andrea et Gregorio de Ibran remisisset et resignasset, imo remisit et resignavit nostri in presencia harum nostrarum testimonio et vigore litterarum mediante. Dátum in Karaz, in festő bkati Bar­nabe apostoli anno domini millesimo quadringentesimo tricesimo quinto. Papíron, alul viaszpecsét töredékeivel. 214. 0. 151. Közli: Illósy J, 382. 1435. Kárász, jun. 17. Palóczi Máté nádor élött Szabolcsi Péter és társai ügyvédeket vallanak. Nos Mathius de Paloch regni Hungarie palatínus memorie commendamus, quod Petrus filius Fabiani de Zabolch, Stephanus et Joannes filii Johannis de Ztar, Nicolaus filius Yincencii de Gegen, Mathias de Keerch ac nobiles domine Anna predicti Nicolai filii Vin­centii et Justina vocate Gabrielis de dicta Keerch consortes coram nobis personaliter constituti, in omnibus causis ipsorum et earum articulis, tam per ipsos contra alios, quam per alios quospiam contra

Next

/
Oldalképek
Tartalom