Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. VIII. (Budapest, 1895.)

1484. decz. 6. pro testimonio transmisissetis fidedignum, qui tandem exinde ad vos reversi vobis uniformiter retulissent quod ipsi feria secunda proxima ante festum conceptionis virginis gloriose proxime pre­teritum in comitatu Albensi simul procedendo, a nobilibus et ignobilibus et ab aliis, quibus decens et opportunum fuisset, palam et occulte diligenter inquirendo, talem de premissis scivissent veri­tatem, quod omnia premissa sic (et) suo modo facta fuissent, prout tenor continet litterarum domini nostri regis predictarum, liabi­taque huiusmodi inquisitione, eodem die ad faciem predicte pos­sessionis Akaztho accessissent, ibique prefatos magistrum Leo­nardum, et Stephanum officialem eiusdem in eadem Akaztho constitutum contra memoratum Jacobum Zwbor acl dictas octa­vas festi épiphaniarum domini tunc venturas nostram evocassent in presentiam rationem premissorum reddituros, litis pendentia si qua foret inter ipsos non obstante.*) Ad quem quidem diem medii quadragesime prefati magister Leonardus et Stephanus officialis eiusdem per annotatum procuratorem dicte domine actri­cis in persona eiusdem congruis diebus dicti diei medii quadra­gesime coram nobis expectatus, nostram in presentiam non venerunt neque miserunt, se mediantibus aliis litteris nostris iudicialibus exinde confectis in iudicio aggravari permittendo. postulans pre­fatus procurator dicte domine relicte Jacobi Zwbor actricis, ex parte prefatorum magistri Leonardi et Stephani officialis eiusdem, per nos in premissis iuris equitatem impertiri. Et quia iidem ad pre­missa vicesecundaria evocandi fore videbantur, pro eo vestram amicitiam presentibus petimus diligenter, quatenus vestrum mit­tatis hominem pro testimonio fidedignum, quo presente Andreas de Hanik, vei Georgius cle Komary aut Blasius sin Paulus cle Gombalyagh, ceu Jacobus sive Stephanus Mod cle Hartay, neve Stephanus cle Halmy aliis absentibus homo noster memoratos magistrum Leonardum, et Stephanum officialem eiusdem in pre­missis perhemtorie responsuros rationemque efficacem reddituros contra annotatam dominam relictam Jacobi Zwbor, ad octavas *) 1434. november 25-ről a királyi parancs 215. C. 19. sz. a. erede­tiben is megvan. A király által a vizsgálat- és idézésre királyi bizonysá­gokul neveztettek: Haniki András, Kormay-i György, Gombolyagi Balázs, Pál, Harthay-i Mcd Jakab és István, Halmy-i István. E levélben azonban még nem az özvegy, hanem Czobor Jakab van nevezve.

Next

/
Oldalképek
Tartalom