Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. VIII. (Budapest, 1895.)

«xistentem a parte aquillonali, uti ipse actor idem pratum Sty­pamezey fore recitasset, dictus autem procurator ipsius prioris in causam attracti nullo nomine nominasset, ubi signum fecissent, quem pertranseundo venissent ad quandam arborem ilicis absque aliqua consignatione crucis repertam, quam consignassent, post liec vero eadem plaga servata attigissent duas arbore. iliceas penes .... stantes quas consignassent; deinde versus eandem partém occidentalem, et penes eundem fluvium Stypa in bono spatio eundo venissent ad quendam locum, ubi in portu eiusdem fluvii domi . . . extitissent, et prope quendam locum, uti ipse pro­curator domini prioris pratum Stypamezey fore et metam ter­ream fuisse denotasset, ipsis tamen nec meta terrea, neque pra­tum apparuisset, ubi signum de terra; demum vero penes eundem fluvium ad eandem plagam occidentalem parum eundo venissent ad quendam locum, ubi quadam vena exsiccata tempore inunda­tionis aquarum de dicto fluvio Stypa egrederetur, quam dictus procurator annotati domini prioris pro loco paludoso recitasset, ubi signum de terra fieri fecissent, et ibi terminassent. Hiis itaque peractis, quia dicte partes in huiusmodi earum possessionariis reambulationibus et metarum demonstrationibus ubique discordes extitissent, et sibi invicem contradixissent, oblioc ipsi silvam con­tentiosam glandinosam ad unum aratrum regalis mensure una­cum aliis probis viris illic existentibus non mensurando sed visu considerando sufficere estimassent, de proventibus autem ipsius silve glandinose annuatim ut partes ambe asseruissent, pro deci­mis quinque porci recipi i^ossent et extorqui. In domínium autem dicte terre litigiose ambas partes contentiose existere repe­rissent, in demonstrandis autem dictis metis iuxta tenorem dic­tarum litterarum ipsius capituli Agriensis verius et rectius ipsos Pelbardum actorem et Mathiam presbiterum procesisse, ac metas dicte possessionis Mark veriori et rectiori modo ostendisse con­stientiose intuiti extitissent. Series siquidem premissorum ad octa­vas festi beati Michaelis archangeli nunc proxime affuturas legi­time perdurandas vestre sublimitatis in presentiam duximus re­portandas. Dátum quinto die octavi diei festi beati Jacobi apo­stoli supradicti, anno domini millesimo quadringentesimo vige­simo nono.

Next

/
Oldalképek
Tartalom