Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. VIII. (Budapest, 1895.)

turo, presentibus vestris testimoniis iuxta continentiam litterarum nostrarum adiudicatoriarum fieri debendis. propter presentes con­gregationes generales per nos ex mandato regio in diversis comi­tatibus regni celebrandas, in quibus iidem magistri notarii inter­essé debent, interesse non valent, oblioc loco eorumdem altér homo regius ad perficienda premissa in testimonio debet depor­tari et destinari. Pro eo vestram amititiam presentibus petimus diligenter, quatenus vestros, mittatis homines pro utrisque partibus pro testimoniis. fidedignos, quibus presentibus Thomas litteratus <le Macla, vei Johannes similiter litteratus de Ramochahaza altero absente homo regius in prescripto octavo die dicti festi beati Jacobi apostoli ad facies possessionum partium predictarum, in quibus executio premissorum fieri debet, vicinis et commetaneis earumdem universis inibi legitime convocatis et presentibus pre­-dictis, vei eorum legitimis procuratoribus presentibus accedendo, omnia premissa iuxta nostram iudiciariam commissionem in dic­tarum litterarum nostrarum adiudicatoriarum continentiam faciat, perficiat suo modo variatione sine omni, et post hec totius inibi peracti negotii seriem, ut fuerit expediens, ad octavas dicti festi beati Jacobi apostoli dicto domino nostro regi fideliter rescribatis. Dátum in Bors, in festő beate Margarethe virginis, anno domini millesimo quadringentesimo vigesimö nono. — Unacum prefato Thoma litterato de Mada, homine vestre maiestatis nostrum hominem, videlicet magistrum Benedictum subnotarium nostrum pro partibus Nicolai et Pelbardi filiorum Dominici de Kysvarada actorum, Michaele autem fratre eorumdem de eadem medio tem­pore ab hac luce decesso, et unum ex nobis, videlicet fratrem Andreám presbiterum pro parte religiosi viri domini Alberti de Nagmylial prioris Aurane in causam attracti ad contenta dicta­rum litterarum peragenda nostros homines nostris pro testimoniis •destinassemus fidedignos; qui tandem exinde ad nos reversi, nobis uniformiter retulerunt, quod ipsi octavo die festi beati Jacobi apostoli proxime preteriti, ad facies possessionum Mark dictorum actorum et Tarpa vocatarum annotati in causam attracti, vicinis et commetaneis earumdem universis illuc legitime convocatis et presentibus accedendo, primo prefatam possessionem Mark ipsorum actorum per metas in tenore litterarum capituli Agriensis con­tentas iuxta demonstrationem prefati Pelbardi de Warada et Jul. 13. Aug, 1.

Next

/
Oldalképek
Tartalom