Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. VIII. (Budapest, 1895.)
nostra et Ladislaum filium eiusdem de eadem partibus ex altéra, de et super nonnullis iniuriis, dampnis, noeumentis, bominum interemptionibus, verberationibus, wlnerationibus, sanguinis effusionibus, captivationlbus, tormentationibus, rerum et bonorum ablationibus, ecclesiarum et domorum eombustionibus, possessionum devastationibus, terrarum, silvarum, pratorum eeterarumque utilitatum occupationibus, usurpationibus et detentionibus, aliisque malorum generibus et aetibus potentiariis rixe et contentionis matéria suscitata et aliquamdiu ventilata extiterit, tamen nos ordinativa dispositione nommllorum proborum et nobilium virorum, pacem partium zelantium, cum eisdem domina IJrsula et Ladislao filio suo ad hanc pacis et concordie devenimus unionem, quod inprimis et ante omnia ecclesiam beati Nicolai confessoris in possessione ipsorum Walfer vocata constructam, de novo cum asseribus tegi et cooperiri, et insuper loco capelle lignee, ante fores eiusdem ecclesie existentis, in tantis longitudine, latitudine et altitudine, in quantis de lignis erecta erat et constructa, modosimili de novo cum lapidibus, usque ad festum beati Galli confessoris nunc affuturum, edificari et cum asseribus cooperiri, necnon calicem eiusdem ecclesie confractam iterum reparari, et campanam eiusdem maiorem similiter confractam refundi, ac loco viginti reliquiarum alias viginti reliquias, quarum quatuordecim in tabula collocari, item unum manuale in pargameno, duo corporalia, tres pallas novas de tela simplici et consuta, item dua vela nova similiter de tela consuta, et tertium quod appendi debet testitudini super altare, item cluas casulas de sindone subductas cum tela, item duo humeralia cum texta aurea et tertium de tela simplici, item unam albam de tela, tres stolas, tres cingulos, tria manipula, unam crucem processionalem cum velo de sindone pictam et cruee desuper deaurata, item aliam parvam crucem ligneam generaliter deargentatam, item unam imaginem crucifixi competentem, item unam imaginem sancti Nicolai, et aliam imaginem beate virginis, altitudinis unius cubiti, item unam tabulam ligneam, cui annectatur nativitas domini iacentis in prosepio, depicta in papiro, item unam candelam pro exultet ordinatam ad longitudinem et grossitudinem brachii humani, item unam nolam pro elevatione corporis cbristi ad eandem ecclesiam dari et assignari; et insuper eandem ecclesiam simulcum cimiterio eiusdem