Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. VIII. (Budapest, 1895.)

( 1 } 1 ( ( ] ] ( ( ( 1 1426. Jan. 2. IX mnecti et applicari fecisset potencia mediante, in grandé preiu­licium dictorum exponencium et dampnum valde magnum. Et quia IOS huiusmodi novos actus potenciarios et terrarum occupaciones oer qiiemcunque in regno nostro patratas et commissas simplici­:er pertransire nolentes, per vos certo cercius superinde volumus idoceri, fidelitati igitur vestre firmiter precipientes mandamus, quatenus mox receptis presentibus, vicinis et commetaneis dicte possessionis eorundem exponencium Buzuldegh vocate, aliisque nobilibus comprovincialibus prescripti comitatus, per vos ad unum pertum terminum sedis vestre iudiciarie per modum proclamate congregacionis in unum, in clictam sedem vestram iudiciariam convocatis, partibus predictis vei eorum iegitimis procuratoribus presentibus, eosdem coram fidelibus nostris religioso et egregio viris domino Blasio abbate Peczwaradiensi et Ladislao Herehegh de Zekchw hominibus nostris regiis, per nos ad id specialiter deputatis, quibus serie presencium illuc accedere mandamus, pre­sente eciam testimonio conventus Peczwaradiensis predicti, quod per ipsum conveutum ad id per presentes transmissi iubemus, ad fidem eorum deo debitam fidelitatemque nobis et sacro nostro diademati observandam, tacto dominice crucis signo prestandam, super premissis omnibus et singulis premissorum plenam et ornni­modam experiainini et experiatur centidudinis veritatem, cuius tandem rescite veritatis seriem cum propriis et possessionum attestancium nominibus in vestris et dicti conventus litteris, nostre fideliter rescribi dcmandamus maiestati, presentes eciam post earum lecturam semper reddi edicimus prosentanti. Dátum Tbrin­chinii, secundo die festi circumcisionis domini, anno eiusdem mille­simo quadringentesimo vigesimö sexto, regnorum nostrorum anno Hungarie etc. XXXIX, Romanorum sedecimo et Bohemie sexto. Unde nos premissis mandatis vestre serenitatis semper et in omnibus obedire cupientós ut tenemur, unacum prenominatis fide­libus vestris, religioso et egregio viris domino Blasio abbate et prelato nostro, ac Ladislao Herchegli hominibus vestris regiis, per vos ad id specialiter deputatis, nostrum hominem religiosum virum. fratrem Michaelem sacerdotem, unum videlicet ex nobis ad pre­missa fideliter peragenda nostro pro testimonio destinassemus fidedignum; qui tandem exinde ad nos reversi, nobis uniformiter Apr. 8. retulerunt eo modo, quod ipsi secunda proxima post domi­/

Next

/
Oldalképek
Tartalom