Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. VIII. (Budapest, 1895.)

Nicolaum, ac filios eorum Michaelis et Nicolai in dominium eius­dem, statuatque eandem eisdem cum omnibus utilitatibus et per­tinenciis ad eandem spectantibus, premisso nove nostre donacio­nis titulo perpetuo possidendam si non fuerit contradictum. Con­traclictores vero, si qui fuerint, evocet ipsos contra memoratos Pelbardum, Michaelem et Nicolaum nostram in presenciam ad terminum competentem, racionem contradiccionis eorum redditu­ros, et posthec ipsarum introcluccionis et statucionis seriem cum nominibus contradictorum et evocatorum, si qui fuerint, termi­noque assignato, nobis fidelter rescribatis. Dátum Bude, in festő un. 24. Jul. 15. beati Johannis baptiste, anno domini millesimo quadringentesimo­vigesimö quinto. — Nos igitur mandatis vestre excellencie obedire cupientes, ut tenemur, unacum prefato Bartholomeo de Kerch, homine vestre maiestatis unum ex nobis, videlicet fratrum Val­lentinum presbiterum ad premissa peragenda nostro pro testimo­nio transmissimus, qui tandem exinde ad nos reversi. nobis con­corditer retulerunt, quod ipsi in festő divisionis apostolorum pro­xime preterito ad faciem predicte porcionis possessionarie in dicta possessione Kysanarch liabite dicti condam Petri Baak, vicinis et commetaneis eiusdem universis inibi legitime convocatis acces­sissent, cumque ipsi prefatum Michaelem filium Dominici et alios predictos in dominium eiusdem introducere, eandemque eisdem cum cunctis ipsius utilitatibus et pertinenciis premisse nove vestre regie serenitatis donacionis titulo perpetuo possidendam statuere voluissent, tunc Micliael filius Fabiani de dicta Kysanarch illic personaliter adherens in sua, ac Thome filii .Johannis filii Egidii de Dwge personis, ipsos a statucione dicte porcionis possessionarie antelatis nobilibus de Warada fienda prohibuisset contradicendo, propter quod ipsi die et loco in predictis memoratum Michaelem filium Fabiani et Thomam filium Johannis contra annotatos. Michaelem, Nicolaum et Pelbardum filios Dominici ad octavas festi beati Jacobi apostoli nunc venturas vestre sublimitatis evo­cassent in presenciam, racionem contradiccionis eorum redditu­ros. Dátum tercia die diei evocacionis antedicte, anno domini sup­radicto. Papiron, zárlatán kerek pecsét nyomával. 2. 958. — Szent Jakab­nyolczadától szept. l-ig várta az országbiró előtt Kerchi Mátyás, a Kisvár­daiak ügyvédje, Dögei Tamást, ki azonban meg nem jelent, s azért az ország-

Next

/
Oldalképek
Tartalom