Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. VIII. (Budapest, 1895.)

se divisissent, et quo eorum plaeuisset voluntati fecissent, in ipso­rum preiudicium atque dampnum valdeniagnum. Super quo fide­Iitati vestre íirmiter precipiendo mandamus, quatenus vestrum mittatis liominem pro testimonio fide dignum, quo presente Michael de Besenew, vei Thomas de eadem, sin Paulus de Tharnok, seu Andreas de Barky, aliis absentibus homo noster, ab omnibus vicinis et commetaneis dictorum possessionum, in quibus pre­dicti boves ablati et recepti fore perhibentur, aliisque dicti comi­tatus nobilibus comprovincialibus, a quibus deeet et licet, ad fidem eorum deo debitam, fidelitatemque nobis et sacro nostro regio diademati observandam, meram et omnimodam de pre­missis sciat, inquirat et experiatur certitudinis veritatem, quam tandem nobis fideliter rescribatis; presentes autem sigillo nostro maiori, quo ut rex Hungarie utimur, fecimus consignari. Dátum Bude, feria sexta proxima post festum undecim milium virginum, oct. 22. ann 0 domini millesimo quadringentesimo vigesimo tertio, regno­rum nostrorum anno Hungarie etc. tricesimo septimo, Romano­rum quartodecimo et Bohemie qucirto. — Nos itaque mandatis eius­dem vestre serenitatis semper in omnibus obedire cupientes ut tenemur, unacum prenominato Michaele de Besenew homine vestro unum ex nobis, videlicet dominum Stephanum, lectorem ecclesie nostre socium et concanonicum nostrum ad premissa fideliter pera­genda nostro pro testimonio duximus destinandum, qui tandem exinde ad nos reversi, nobis consona voce retulerunt istomodo, NOV. ii. qnocl ipsi feria quinta proxima post festum beati Martini episcopi et confessoris de novo preterituin et cliebus ad id sufficientibus a Vicinis et commetaneis possessionum Azzónfalwa, Arán et Bachkwtha dicti Johannis Thewthews, in quibus predicti boves ablati et recepti fore perhibentur, aliisque dicti comitatus nobi­libus comprovincialibus infra declarandis, a quibus decuisset et licuisset, ad fidem eorum cleo debitam, fidelitatemque vobis et ' sacro vestro regio diademati obsevandam, primo a Laurentio et Georgio filiis Thome de Ordod, Nieolao filio Georgii, Paulo filio Ladislai, Michaele filio Laurentii, Emerico filio Nicolai, Michaele dicto Fekethw, Gaspar filio Michaelis, Johanne filio Thome, Gaspar filio Emerici, Stephano dicto Saska commetaneis, Johanne filio Benedicto de Chrekles, Jacobo filio Sebewk, Blasio filio Stephani de Zaka, Blasio, Paulo de Iwanfalwa, Stephano Chepch

Next

/
Oldalképek
Tartalom