Nagy Imre: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. VI. (Budapest, 1894.)

gius vei Petrus de Gwth, sin Stephanus seu Gábriel sin Andreas vei Dávid de Hethey aliis absentibus, homo noster, scita premis­sorum mera veritate, evocet prefatos Bartholomeum et Lauren­cium et alios predictos contra annotatos Michaelem, Nicolaum et Pelbardum nostram in presenciam ad terminum competentem, racionem de premissis reddituros, litis pendencia si qua foret inter ipsos, non obstante; et post bee ipsarum inquisicionis et evocacionis seriem, cum nominibus evocatorum terminoque assi­gnato, nobis fideliter reser-ibatis. Dátum Bude, quarto die festi beati Jacobi apostoli, anno domini Millesimo quadringentesimo vigesimo. Nos igitur mandatis vestre excellencie obedire cupientes ut tenemur, unacum prefato Ladislao de Brody homirie vestre maiestatis, nostrum hominem, videlicet magistrum Ladislaum chori ecclesie nostre clericum, ad premissa peragenda pro testimonio transmisimus; qui tandem exinde ad nos reversi, nobis uniformiter retulerunt, quod ipsi in comitatu de Beregh pariter procedendo, a quibus decuisset et licuisset, palam et latenter habita diligenti inquisicione, talem de premissis scivissent et comperissent verita­tem, quod prefati nobiles de Daroch dicta iugera segetum et bladorum memoratorum nobilium de Kiswarada in territorio dicte possessionis Daroch existencium clestrui et annihilari fecis­sent, potencia mediante, in preiudicium ipsorum valde magnum; factaque ipsa inquisicione, feria secunda proxima post festum ad Yincula beati Petri apostoli prefatos Bartholomeum et Lauren­cium ac alios supradictos de Daroch, in porcionibus eorum pos­sessionariis in eadem habitis, contra memoratos Michaelem et Pelbardum ad octavas festi Nativitatis beate Marié virginis nunc venturas, vestre sublimitatis evocassent in presenciam, racionem de premissis reddituros, litis pendencia si qua foret inter ipsos, non obstante. Dátum tercio die diei evocacionis antedicte, anno domini supradicto. Zárlatán pecsét töredékeivel. 2. 879. Közli: Kovács N. Az országbíró a föntirt kisasszonynapi nyolczadokról a per tárgyalását a jövő vizkereszti nyolezadokra halasztotta el. 2. 881. Az 1421 és 1422 években a további .halasztásokról megvannak a levelek 2. 883, 890, 894, 896, 902 és 903 Itári jelzetek alatt.

Next

/
Oldalképek
Tartalom