Nagy Imre: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. VI. (Budapest, 1894.)

1420. máj. 17. A kalocsai káptalan előtt Almási Mihály és társai egy részről, más részről Báthmonostori Töttös László fiai, a köztük folyt peres ügyekben kibékülnek. Nos capitulum ecclesie Colocensis memorie commendamus per presentes, quod Michael de Almás sua, item Ladislai et Nicolai filiorum suorum nec non Petri filii Thome de eadem in personis, quorum omnia onera super se ipsum assummendo ab una, parte vero ex altéra Johannes filius magistri Ladislai clicti Thewthews de Bathmonostra similiter sua, necnon Ladislai, Nicolai et Georgii fratrum suorum in personis, modo simili gravamina eorumdem in se recipiendo, si in infrascriptis persistere nollent, ad nostram venientes presenciam, per eosdem propositum extitit in hunc modum, quod ipsi ordinativa composicione nonnullorum proborum hominum et nobilium virorum pacem parcium zelan­cium, ad taleni pacis et concordie devenissent unionem, imo deve­nerunt nostri in presencia, quod ipsi super universis rixis, damnis, nocumentis, iniuriis et quibuslibet iniuriarum et malorum ac guer­rarum generibus, quovis vocabulo vocitatis, iudiciorum gravamini­bus, factis poteneiariis qualitercünque usque ad hec tempóra inter ipsos et predecessores eorum illatis, irrogatis et perpetratis, se se mutuo et alternatim et ad ipsos pertinentes reddidissent quitos et expeditos ac módis omnibus absolutos, imo reddiderunt et commiserunt coram nobis; omnes eciam literas eorum causales, inquisicionales, affirmatorias et alias quaslibet sub quacumque forma verborum in conspectu quorumcunque iudicum et capitulo­rum hucusque contra se se emanatas, demtis tamen causis et factis solum proprietatem possessionum tangentibus, vanas, cassas et frivolas, viribus commiserunt carituras exhibitoribusque earum­dem nocituras, testimonio presencium mediante. Dátum secundo die festi Ascensionis Domini, anno eiusdem Millesimo quadringen­tesimo vicesimo. Hátlapján monorú pecséttel; 212. 1783. A felek közt 1419-ben folyt másik perben megvan Perényi Péter halasztó levele 212. 1730. ltári jelzet alatt.

Next

/
Oldalképek
Tartalom