Nagy Imre: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. VI. (Budapest, 1894.)

radiensis salutem et gráciám. Dicitur nobis in personis magistri Ladislai filii Ladislai filii Theutus de Bathmonostra, quod Lucas de Kemenfalva et Nicolaus filius Johannis de eadem ac alii fratres et proximi eorumdem, circa festum Purificacionis virginis gloriose, in anno cuius iam quinta preterisset revolucio, universas porciones possessionarias Georgii dicti Vezws filii Thome de Selyz, fratris scilicet sui patruelis, in possessionibus Bathyan, Janusy, Kompolth­falva et Malafalva vocatis in comitatu Tholnensi existentibus habi­tas, potencialiter occupassent et occupatas depredando penitus de­populassent, et tandem quibus ipsorum placuissent voluntati tradi­dissent, quinque enim curias in predicta possessione Janussy sibi ipsis tantum reservantes, in preiudicium eiusdem valde magnum. Super quo fidelitati vestre firmiter precipiendo mandamus, quate­nus vestrum mittatis hominem pro testimonio fidedignum, quo pre­sente Paulus de Bacolcha vei Johannes filius Pauli de Chypch aut Gregorius sive Jacobus sin Mathias seu Paulus filius Vida de eadem aliis absentibus, homo noster, scita premissorum mera veri­tate, ad prefatos Michaelem, Lucám, Nicolaum et alios fratres et proximos eorum accedenclo, dicat et committat eisdem verbo nostre maiestatis, ut ipsi predictas porciones eiusdem Ladislai in dictis possessionibus habitas, eidem remittere et rssignare debeant et teneantur, qui si fecerint bene quidem, alioquin evocet ipsos contra annotatum magistrum Ladislaum palatinalem in presenciam, ad terminum competentem, racionem de premissis reddituros, litis pen­dencia si qua foret inter ipsos non obstante; et post hec ipsarum inquisicionis ammonicionis et evocacionis seriem, cum nominibus evocatorum terminoque assignato, eidem regni nostri palatino more solito rescribatis. Dátum Bude, sexto die festi beati Georgii mar­tyris, anno domini M^o quadringentesimo decimo. Zárlatán pecsét nyomával; 212. 1334. G-arai Miklós nádornak ugyan­ezen ügyben kelt levele is megvan két példányban 1410. jun. 11-ről, melyben a nádor Kemenfalvi Mihály fiának Mihálynak arra, hogy a föntebbi panaszra nézve ártatlan, esküt ítél. Ugyan a föntebbi ügyben Garai Miklós nádornak 1410-ből egy halasztó levele és egy bírságoló végzése is megvan 212, 1341., 1342., 1373., továbbá a szegzárdi conventnek két idéző levele szintén 1410-ből 212., 1349., 1373. levéltári jelzetek alatt.

Next

/
Oldalképek
Tartalom