Nagy Imre: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. VI. (Budapest, 1894.)
rieritis, extimc ipso abbate de eodem excluso et eieeto, ipsam dictis. filiis pretacti condam Ladislai restatuere et ipsos in eadem contra quosvis illegitimos impetitores, signanter adversus ipsum abbatem protegere et nostre maiestatis in persona defensare, super liuiusmodi autem potenciaria occupacione dicte terre ex parte ipsius abbatis merum iudicium et condignam iusticiam ac debite satisfaccionis complementum eisdem filiis preassumpti condam Ladislai exhibere et impendere debeatis, secus non facturi; seriem enim omnium premissorum, üt fuerit expediens, per vos et dictum capitulum nostre fideliter rescribi iubemus maiestati. Presentes autem sigillo nostro maiori, quo ut rex Hungarie utimur, fecimus consignari. Dátum Bude, feria secunda proxima post festum beati Barnabe apostoli, anno domini Millesimo quadringentesimo decimo octavo, regnorum nostrorum anno Hungarie etc. XXX secundo, Romanorum vero octavo. Nos igitur mandatis eiusdem vestre serenitatis semper in omnibus obedire cupientes ut tenemur, unum ex nobis, videlicet dominum Stephanum cantorem ecclesie nostre, socium et concanonicum ad premissa fideliter peragenda nostro pro testimonio duxissemus destinandum, qui tandem exinde ad nos reversus, nobis retulit isto modo, quod ipse in festő Invencionis corporis beati Stephani protomartyris de novo preterito ad faciem dicte possessionis Pongorach accessisset, ubi universi vicini et commetanei dicte particule terre per Paulum filium Stephani et Frank filium alterius Pauli vicecomitum. item Laurencium de Ordod et Nicolaum Feldes dictum de Besenew iudicum nobilium dicti comitatus de Bodrogh iuxta vestre serenitatis edita insimul congregati et convocati extitissent, ibique ipso nostro testimonio et dictis vicecomitibus et iudicibus nobilium presentibus partibus eciam illic vocatis, primo Petrus de Baranya dictus pro magistro Ladislao dicto Herczegh de Zekchw cum literis procuratoriis conventus Pechwaradiensis, Paulus filius Petri, Augustinus filius Johannis, Bartholomeus filius Stephani, Thomas filius Michaelis de Thanok, Matheus filius Anthonii. Andreas filius Stephani, Gregorius filius prefati Mathei de Bark, Paulus Kanchalar dictus et Matheus filius eiusdem de Baal, Johanes filius Gregorii de eadem, Michael filius Michaelis, Johannes filius Blasii, Gregorius filius Nicolai, Dionisius filius Johannis, Ipolitus filius Blasii de Scintha, Michael Erdei dictus, Georgius