Nagy Imre: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. VI. (Budapest, 1894.)

Sigismundi plene et integre remisissent et annuissent (eo modo), ut quousque inter ipsos linea masculini sexus protenderetur et non deficeret, premissa ordinata retractare minimé valerent; ubi autem deo volenté (alteram) partém sine masculini sexus solacio deficere contigerit, tunc iura huiusmodi deficientis in aliam par­tém superstitem pleno iure converterentur et essent re eo facto, iurium plénum domínium ipsa pars superstes liberam intrandi et pro se habendi plenam haberet facultatem; hoc decla­rato, quod quia possessiones Dombo-Zenthmarton et Tulosd vocate ac maior pars prescriptarum possessionum et porcionum posses­sionariarum necnoncastri, quarum raedietates ipsis filiis Ladis­lai bani iam perpetualiter essent collate, apud manus alienas haberentur, ideo iidem filii Ladislai bani, si aliquid ex huius­modi alienatis iuribus et apud manus alienas existentibus pro­priis eorum humanitate, laboré et expensa vei subsidio quorum­cumque, qualicumquemodo reinvenire possent et reappropriare, extunc ibidem et illico medietatem huiusmodi iurium possessio­nariorum per ipsos recuperatorum et reinventorum sine omni lite et recepcione solucionis qualitercunque fieri debende, memo­ratis filiis Sigismundi simpliciter et de pleno remitterent, eosdem filios Sigismundi in pacificum domínium eorum introniittendo; hoc eciam inserto, ut ubi ipsi Bartholomeus, Emericus et Ladis­laus de dictis possessionibus eorum, quarum scilicet medietates ipsis tradite fuissent, aliquam vei aliquas seu omnes tam scilicet eorum quam annotatorum Sigismundi porciones cambire vei ven­dere possent, et si venderent ac de huiusmodi precio titulo em­cionis aliqua alia iura habere valerent vei (emerent), tunc huius­modi permutatorum vei emtorum iurium medietatem similiter ipsis filiis Sigismundi quiete remitterent, et in eadem iidem filii Sigismundi liberam intrandi haberent facultatem; nihilominus eciam ipsa domina Katherina aut dicti filii Sigismundi, sin illi ad quos iura eorum devolverentur, paria talium literarum et litera­lium instrumentorum, que factum dictorum iurium alienatorum con­cernerent, quorum vigoribus ipsi filii Ladislai bani talia iura alienata recuperare valerent, eisdem filiis Ladislai bani, si erga se haberent, semper temporibus et locis opportunis dictis filiis Ladislai bani dare vei penes eos exhibere essent astricti; quod si non facerent et sic eadem iura ab ipsis amitterent, extunc ipsi filii Ladislai

Next

/
Oldalképek
Tartalom