Nagy Imre: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. VI. (Budapest, 1894.)

feria quinta proxima ante festum sancte Trinitatis, anno domini M° CCCC m o XYIImo | regnorum nostrorum anno Hungarie vide­licet XXX-m°, romanorum vero septimo. Alól pecséttel. 212. 1642. Közli: Kammerer E. 311. 1417. Constanz, jun. 4. Zsigmond király a fehérvári káptalant utasítja, hogy Cél nevü pusztát Töttös László özvegyének és fiai­nak haszonbérleti jogon visszaadassa. Commissio propria domini regis. Sigismundus dei gracia romanorum rex semper augustus ac Hungarie, Dalmacie, Croacie etc. rex, tidelibus nostris capitulo ecclesie Albensis salutem et gráciám. Dicitur nobis in persona nobilis domine relicte quondam Ladislai Tethews de Bathmonostra, quod licet vos alias prefato quondam Ladislao quoddam predium Cel vocatum infeudassetis, de quo ipse iuxta pacta vobiscum facta singulis annis vobis decem florenos puri auri persolvisset, tamen vos nescitur unde permoti, pridem post mortem predicti Ladislai prelibatum predium occupando, ipsum manibus ficlelis nostri di­lecti magnifici Piponis de Ozora Themesiensis et camerarum sa­lium nostrorum regalium comitis conservacioni et tuicioni tradi­dissetis, cuius quidem comitis Piponis familiares de facie predicti predii antedicte nobili domine ipsiusque liberis et hominibus damna incommoda et impedimenta plurima intulissent et inferre non cessarent de presenti, in eorum preiudicium multum grave; pro quorum parte nostre maiestati extitit supplicatum, ut sibi de remedio providere dignaremur opportuno. Cum autem nos preli­batam nobilem dominam et suos liberos iuribus sibi incumbenti­bus fraudari non velimus, igitur fidelitati vestre firmissime preci­pimus et mandamus, quatenus mox presentibus acceptis, ante­dictum predium iuxta premissa pacta rite facta et literarum con­tenta super hoc legitime emanata prelibate nobili domine et suis liberis remittere et restituere debeatis, censum de eodem vobis solvendum percepturi, providendo tamen, ne per huiusmodi pre­diorum infeudaciones, per quas plerumque nostras ecclesias deso-

Next

/
Oldalképek
Tartalom